Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Marcum, Caput 11,  versae 1-10

Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis
et ait illis: “ Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite.
Et si quis vobis dixerit: “Quid facitis hoc?”, dicite: “Domino necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc” ”.
Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum.
Et quidam de illic stantibus dicebant illis: “ Quid facitis solventes pullum? ”.
Qui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis.
Et ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum.
Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris.
Et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant: “ Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini!
10 Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis! ”.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.