Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Lucam, Caput 4,  versae 1-13

Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto
diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit.
Dixit autem illi Diabolus: “ Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat ”.
Et respondit ad illum Iesus: “ Scriptum est: “Non in pane solo vivet homo” ”.
Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis;
et ait ei Diabolus: “ Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam:
tu ergo, si adoraveris coram me, erit tua omnis ”.
Et respondens Iesus dixit illi: “ Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies” ”.
Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: “ Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
10 Scriptum est enim:
“Angelis suis mandabit de te,
ut conservent te”
11 et: “In manibus tollent te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum” ”.
12 Et respondens Iesus ait illi: “ Dictum est: “Non tentabis Dominum Deum tuum” ”.
13 Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad tempus.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.