Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Lucam, Caput 22,  versae 14-38

14 Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo.
15 Et ait illis: “ Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
16 Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei ”.
17 Et accepto calice, gratias egit et dixit: “ Accipite hoc et dividite inter vos.
18 Dico enim vobis: Non bibam amodo de generatione vitis, donec regnum Dei veniat ”.
19 Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ”.
20 Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: “ Hic calix novum testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur.
21 Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa;
22 et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae illi homini, per quem traditur! ”.
23 Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset.
24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.
25 Dixit autem eis: “ Reges gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
26 Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator.
27 Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat.
28 Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis;
29 et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.
31 Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum;
32 ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos ”.
33 Qui dixit ei: “ Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire ”.
34 Et ille dixit: “ Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me ”.
35 Et dixit eis: “ Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? ”. At illi dixerunt: “ Nihil ”.
36 Dixit ergo eis: “ Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
37 Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: “Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent ”.
38 At illi dixerunt: “ Domine, ecce gladii duo hic ”. At ille dixit eis: “ Satis est ”.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.