10 Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis, quem pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelita. |
11 Cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei, adductus est ad Moysen; vocabatur autem mater eius Salomith filia Dabri de tribu Dan. |
12 Miseruntque eum in custodiam, donec nossent quid iuberet Dominus. |
13 Qui locutus est ad Moysen dicens: |
14 “ Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes, qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum coetus universus. |
15 Et ad filios Israel loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum; |
16 et, qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis coetus, sive ille peregrinus sive civis fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. |
17 Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur. |
18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro anima. |
19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: |
20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. |
21 Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, morietur. |
22 Aequum iudicium sit inter vos, sive peregrinus sive civis peccaverit; quia ego sum Dominus Deus vester ”. |
23 Locutusque est Moyses ad filios Israel, et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
|