Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Ioannem, Caput 5,  versae 31-47

31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum;
32 alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
33 Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati;
34 ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vos salvi sitis.
35 Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius.
36 Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit;
37 et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis;
38 et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis.
39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me.
40 Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis.
41 Gloriam ab hominibus non accipio,
42 sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
44 Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis?
45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis.
46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.
47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? ”.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.