Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Ioannem, Caput 5,  versae 1-3, 5-16

Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam.
Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice
Bethsatha, quinque porticus habens.
In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum.
...
Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “ Vis sanus fieri? ”.
Respondit ei languidus: “ Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ”.
Dicit ei Iesus: “ Surge, tolle grabatum tuum et ambula ”.
Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat.
Erat autem sabbatum in illo die.
10 Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat: “ Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum ”.
11 Ille autem respondit eis: “ Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: “Tolle grabatum tuum et ambula” ”.
12 Interrogaverunt eum: “ Quis est ille homo, qui dixit tibi: “Tolle et ambula”? ”.
13 Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco.
14 Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “ Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ”.
15 Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum.
16 Et propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.