1 Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic. |
2 Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. |
3 Dicit eis Simon Petrus: “ Vado piscari ”. Dicunt ei: “ Venimus et nos tecum ”. Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt. |
4 Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est. |
5 Dicit ergo eis Iesus: “ Pueri, numquid pulmentarium habetis? ”. Responderunt ei: “ Non ”. |
6 Ille autem dixit eis: “ Mittite in dexteram navigii rete et invenietis ”. Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. |
7 Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “ Dominus est! ”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; |
8 alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. |
9 Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem. |
10 Dicit eis Iesus: “ Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc ”. |
11 Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete. |
12 Dicit eis Iesus: “ Venite, prandete ”. Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: “ Tu quis es? ”, scientes quia Dominus est.
|
13 Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter. |
14 Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis. |