1 Respondens autem Baldad Suhites dixit: |
2 “ Usquequo loqueris talia, et spiritus vehemens sermones oris tui? |
3 Numquid Deus supplantat iudicium, aut Omnipotens subvertit, quod iustum est? |
4 Et si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae, |
5 tu tamen, si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus, |
6 si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae; |
7 in tantum ut, si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. |
8 Interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam. |
9 Hesterni quippe sumus et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram. |
10 Nonne ipsi docebunt te, loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia? |
11 Numquid virere potest scirpus absque umore, aut crescere carectum sine aqua? |
12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. |
13 Sic viae omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes impii peribit. |
14 Cuius spes filum tenue, et sicut tela aranearum fiducia eius. |
15 Innitetur super domum suam et non stabit; fulciet eam et non consurget. |
16 Umectus videtur, antequam veniat sol, et in horto suo germen eius egredietur. |
17 Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur. |
18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum et dicet: “Non novi te”. |
19 Haec est enim laetitia viae eius, ut rursum de terra alii germinentur. |
20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis, |
21 donec impleatur risu os tuum, et labia tua iubilo. |
22 Qui oderunt te, induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet ”.
|