1 Respondens autem Iob dixit: |
2 “ Utinam appenderetur aegritu do mea, et calamitatem meam assumerent in statera! |
3 Nunc vero arena maris haec gravior apparet, inde verbis meis haesito. |
4 Quia sagittae Omnipotentis in me sunt, quarum venenum ebibit spiritus meus; et terrores Dei militant contra me. |
5 Numquid rugiet onager, cum habuerit herbam? Aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum steterit? |
6 Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? Aut poterit gustari herba insulsa? |
7 Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt. |
8 Quis det, ut veniat petitio mea, et, quod exspecto, tribuat mihi Deus? |
9 Utinam Deus me conterat; solvat manum suam et succidat me! |
10 Et haec mihi sit consolatio, et exsultabo vel in pavore, qui non parcat, nec celabo sermones Sancti. |
11 Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? Aut quis finis meus, ut patienter agam? |
12 Num fortitudo lapidum, fortitudo mea? Num caro mea aenea est? |
13 An non est auxilium mihi in me, et virtus quoque remota est a me? |
14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Omnipotentis derelinquit. |
15 Fratres mei mentiti sunt me sicut alveus torrentium, qui evanescunt |
16 nigrescentes glacie, cum ingruit super eos nix. |
17 Tempore, quo diffluunt, arescunt et, ut incaluerit, solvuntur de loco suo. |
18 Deflectunt viatorum turmae de viis suis, ascendentes per desertum pereunt. |
19 Commeatus Thema consideraverunt, viatores Saba speraverunt in eis. |
20 Confusi sunt, quia speraverunt; venerunt eo usque, et pudore cooperti sunt. |
21 Ita nunc vos facti estis mihi; videntes plagam meam, timetis. |
22 Numquid dixi: Afferte mihi et de substantia vestra donate mihi? |
23 vel: Liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me? |
24 Docete me, et ego tacebo, et, si quid forte ignoravi, instruite me. |
25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit, qui possit arguere me? |
26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, sed in ventum verba desperati. |
27 Super pupillum irruitis et subvertere nitimini amicum vestrum. |
28 Nunc, quaeso, convertimini ad me, et in faciem vestram non mentiar. |
29 Revertite! Nulla erit improbitas. Revertite! Adhuc praesens adest iustitia mea. |
30 Estne in lingua mea improbitas? An palatum meum non discernit nequitiam?
|