1 Pronuntians itaque Eliu etiam haec locutus est: |
2 “ Audite, sapientes, verba mea; et eruditi, auscultate me. |
3 Auris enim verba probat, et guttur escas gustu diiudicat. |
4 Iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius. |
5 Quia dixit Iob: “Iustus sum, et Deus avertit iudicium meum; |
6 in iudicando enim me mendacium est, violenta sagitta mea absque ullo peccato”. |
7 Quis est vir, ut est Iob, qui bibit subsannationem quasi aquam, |
8 qui graditur una cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis? |
9 Dixit enim: “Non prodest viro, etiamsi cum Deo familiariter agit”. |
10 Ideo, viri cordati, audite me: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. |
11 Opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet eis. |
12 Vere enim Deus non operatur malum, nec Omnipotens subvertet iudicium. |
13 Quis commisit ei terram suam, aut quis posuit totum orbem? |
14 Si direxerit ad se cor suum, spiritum illius et halitum ad se trahat, |
15 deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. |
16 Si habes ergo intellectum, audi hoc et ausculta vocem eloquii mei: |
17 Numquid, qui non amat iudicium, reget imperio? Num iustum magnum condemnabis, |
18 qui dicet regi: “Nequam!”, qui vocabit duces: “Impios!”, |
19 qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi. |
20 Subito morientur; et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt, et auferent violentum absque conatu. |
21 Oculi enim eius super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat. |
22 Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi, qui operantur iniquitatem. |
23 Nec enim ultra homini ponit conveniendi locum, ut veniat ad Deum in iudicium. |
24 Conteret potentes sine inquisitione et stare faciet alios pro eis. |
25 Novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem, et conterentur. |
26 Quasi impios percussit eos in loco videntium, |
27 qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt, |
28 cum induceret ad se clamorem egeni et audiret vocem pauperum. |
29 Ipse enim si quieverit, quis est qui condemnet? Et si absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, super gentem et super homines simul? |
30 Ne regnet homo impius, ne sint laquei populo. |
31 Si enim dixit quispiam Deo: “Ferre debui! Iam non perverse agam. |
32 Dum videam, tu doce me; si iniquitatem operatus sum, ultra non addam”. |
33 Numquid pro te Deus satisfaciet, quia respuisti? Tu enim eliges, et non ego; et si quid nosti melius, loquere. |
34 Viri intellegentes loquentur mihi, et vir sapiens, qui audiet me: |
35 “Iob autem non in sapientia locutus est, et verba illius non sonant disciplinam”. |
36 Utique, probetur Iob usque ad finem de responsionibus hominum iniquitatis. |
37 Quia addit super peccata sua delictum, inter nos plaudit manibus et multiplicat sermones suos contra Deum ”.
|