Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Iob, Caput 32,  versae 6-22

Respondensque Eliu filius Barachel Buzites dixit:
“ Iunior sum tempore,
vos autem antiquiores;
idcirco veritus sum et timui
vobis indicare meam sententiam.
Dixi: Aetas loquetur,
et annorum multitudo docebit sapientiam.
Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam.
Non sunt longaevi sapientes,
nec senes intellegunt iudicium.
10 Ideo dicam: Audite me,
ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
11 Exspectavi enim sermones vestros,
intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis,
12 et ut vos intellegerem nitebar.
Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob
et respondere ex vobis sermonibus eius.
13 Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam;
Deus proiecit eum, non homo”.
14 Non parabo mihi verba,
et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
15 Extimuerunt nec responderunt ultra;
abstuleruntque a se eloquia.
16 Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti,
steterunt, nec ultra responderunt,
17 respondebo et ego partem meam
et ostendam scientiam meam.
18 Plenus sum enim sermonibus,
et coarctat me spiritus pectoris mei;
19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo,
quod lagunculas novas disrumpit.
20 Loquar et respirabo paululum,
aperiam labia mea et respondebo.
21 Non accipiam personam viri
et nulli homini blandiar.
22 Nescio enim blandiri,
quia in brevi tolleret me Factor meus.
Lire la suite:Liber Iob, Caput 33

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.