Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Iob, Caput 28,  versae 12-22

12 Sapientia vero ubi invenitur?
Et quis est locus intellegentiae?
13 Nescit homo structuram eius,
nec invenitur in terra viventium.
14 Abyssus dicit: “Non est in me”;
et mare loquitur: “Non est mecum”.
15 Non dabitur aurum obryzum pro ea,
nec appendetur argentum in commutatione eius.
16 Non appendetur auro Ophir
nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.
17 Non adaequabitur ei aurum vel vitrum,
nec commutabuntur pro ea vasa auri.
18 Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius;
et possessio sapientiae potior margaritis.
19 Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia
nec auro mundissimo componetur.
20 Unde ergo sapientia venit,
et quis est locus intellegentiae?
21 Abscondita est ab oculis omnium viventium,
volucres quoque caeli latet.
22 Perditio et mors dixerunt:
“Auribus nostris audivimus famam eius”.
Lire la suite:Liber Iob, Caput 28

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.