1 Respondens autem Iob dixit: |
2 “ Quomodo adiuvisti imbecillem? Et sustentas brachium eius, qui non est fortis? |
3 Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam? Et prudentiam tuam ostendisti plurimam! |
4 Quem docere voluisti? Et cuius est spiritus, qui egreditur ex te? |
5 Ecce umbrae gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. |
6 Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum Perditioni. |
7 Qui extendit aquilonem super vacuum et appendit terram super nihilum. |
8 Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. |
9 Qui operit faciem solii sui expandens super illud nebulam suam. |
10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae. |
11 Columnae caeli contremiscunt et pavent ab increpatione eius. |
12 In fortitudine sua terruit mare et prudentia sua percussit Rahab. |
13 Spiritus eius serenavit caelos, et manus eius confodit colubrum fugientem. |
14 Ecce haec sunt termini viarum eius; et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? ”.
|