Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Iob, Caput 21,  versae 1-16

1 Respondens autem Iob dixit:
2 “ Audite, quaeso, sermones
meos,
et sint haec consolationes vestrae.
3 Sustinete me, et ego loquar;
et post verba mea ridebitis.
4 Numquid contra hominem disputatio mea est,
ut merito non debeam impatiens fieri?
5 Attendite me et obstupescite
et superponite digitum ori vestro.
6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,
et concutit carnem meam tremor.
7 Quare ergo impii vivunt,
senuerunt confortatique sunt divitiis?
8 Semen eorum permanet coram eis,
et progenies eorum in conspectu eorum.
9 Domus eorum securae sunt et pacatae,
et non est virga Dei super illos.
10 Bos eorum concepit et non abortivit,
vacca peperit et non est privata fetu suo.
11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,
et infantes eorum exsultant lusibus.
12 Tenent tympanum et citharam
et gaudent ad sonitum organi.
13 Ducunt in bonis dies suos
et in puncto ad inferna descendunt.
14 Qui dixerant Deo: “Recede a nobis!
Scientiam viarum tuarum nolumus.
15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei,
et quid nobis prodest, si oraverimus illum?”.
16 Sint in manu eorum bona sua;
consilium vero impiorum longe sit a me.
Lire la suite:Liber Iob, Caput 21

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.