1 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, commotione satiatur. |
2 Qui quasi flos egreditur et arescit et fugit velut umbra et non permanet. |
3 Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium? |
4 Quis potest facere mundum de immundo? Ne unus quidem! |
5 Si statuti dies hominis sunt, et numerus mensium eius apud te est, et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit, |
6 averte oculos tuos ab eo, ut quiescat, donec solvat, sicut mercennarius, dies suos. |
7 Nam lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescet, et rami eius non deficient. |
8 Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, |
9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi novellae. |
10 Homo vero cum mortuus fuerit et debilitatur, exspirat homo et, ubi, quaeso, est? |
11 Recedent aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescet; |
12 sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur caelum, non evigilabit nec consurget de somno suo. |
13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? |
14 Putasne mortuus homo rursum vivat? Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspectarem, donec veniat immutatio mea. |
15 Vocares me, et ego responderem tibi; opus manuum tuarum requireres. |
16 Tu quidem nunc gressus meos dinumerares, sed parceres peccatis meis. |
17 Signares quasi in sacculo delicta mea, sed dealbares iniquitatem meam. |
18 Mons cadens decidit, et saxum transfertur de loco suo; |
19 lapides excavant aquae, et alluvione terra inundatur: et spem hominis perdes. |
20 Praevales adversus eum, et in perpetuum transiet; immutas faciem eius et emittis eum. |
21 Sive nobiles fuerint filii eius, non novit; sive ignobiles, non intellegit. |
22 Attamen caro eius, dum vivet, dolet, et anima illius super semetipso luget ”.
|