1 Vir erat in terra Us nomine Iob, et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo. |
2 Natique sunt ei septem filii et tres filiae. |
3 Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. |
4 Et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo; et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. |
5 Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos; consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: “ Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis ”. Sic faciebat Iob cunctis diebus. |
6 Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. |
7 Cui dixit Dominus: “ Unde venis? ”. Qui respondens ait: “ Circuivi terram et perambulavi eam ”. |
8 Dixitque Dominus ad eum: “ Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo? ”. |
9 Cui respondens Satan ait: “ Numquid Iob frustra timet Deum? |
10 Nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra? |
11 Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta, quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi ”. |
12 Dixit ergo Dominus ad Satan: “ Ecce, universa, quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam ”. Egressusque est Satan a facie Domini. |
13 Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, |
14 nuntius venit ad Iob, qui diceret: “ Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos; |
15 et irruerunt Sabaei tuleruntque eos et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi ”. |
16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter et dixit: “ Ignis Dei cecidit e caelo et ussit oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ”. |
17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: “ Chaldaei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi ”. |
18 Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit et dixit: “ Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, |
19 repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ”. |
20 Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit |
21 et dixit: “ Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum ”. |
22 In omnibus his non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est.
|