Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Ieremiae, Caput 32,  versae 29, 34-44

29 Et venient Chaldaei proeliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et comburent eam et domos, in quarum domatibus sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.
...
34 Et posuerunt idola sua in domo, super quam invocatum est nomen meum, ut polluerent eam;
35 et aedificaverunt excelsa Baal, quae sunt in valle Benennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch; quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam ”.
36 Et nunc propter ista, haec dicit Dominus, Deus Israel, ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradatur in manus regis Babylonis in gladio et in fame et in peste:
37 “ Ecce ego congregabo eos de universis terris, ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi; et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter.
38 Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.
39 Et dabo eis cor unum et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis et filiis eorum post eos.
40 Et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me.
41 Et laetabor super eis, cum bene eis fecero, et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea.
42 Quia haec dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum, quod ego loquor ad eos,
43 et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et iumentum, et data sit in manu Chaldaeorum.
44 Agri ementur pecunia et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testes adhibebuntur in terra Beniamin et in circuitu Ierusalem, in civitatibus Iudae et in civitatibus montanis et in civitatibus Sephelae et in civitatibus, quae ad austrum sunt, quia convertam sortem eorum ”, ait Dominus.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.