Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Ieremiae, Caput 29,  versae 25-32

25 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, pro eo quod misisti in nomine tuo epistulas ad omnem populum, qui est in Ierusalem, et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens:
26 “Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiada sacerdote, ut sis praefectus in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in vincula.
27 Et nunc quare non increpasti Ieremiam Anathothiten, qui prophetat vobis?
28 Quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens: Longum est; aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum” ”.
29 Legit ergo Sophonias sacerdos epistulam istam in auribus Ieremiae prophetae.
30 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:
31 “ Mitte ad omnem transmigrationem dicens: Haec dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio,
32 idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten et super semen eius; non erit ei vir sedens in medio populi huius, et non videbit bonum, quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia praevaricationem locutus est adversus Dominum ”.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.