18 Ierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et principibus eius, ut darem eos in solitudinem et in stuporem, in sibilum et in maledictionem, sicut est dies ista; |
19 pharaoni regi Aegypti et servis eius et principibus eius et omni populo eius; |
20 et omni vulgo promiscuo et cunctis regibus terrae Us et cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et Accaroni et reliquiis Azoti, |
21 Edom et Moab et filiis Ammon; |
22 et cunctis regibus Tyri et universis regibus Sidonis et regibus terrae insularum, qui sunt trans mare; |
23 et Dedan et Thema et Buz et universis, qui attonsi sunt in comam; |
24 et cunctis regibus Arabiae et cunctis regibus vulgi promiscui, qui habitant in deserto, |
25 et cunctis regibus Zimri et cunctis regibus Elam et cunctis regibus Medorum, |
26 cunctis quoque regibus aquilonis de prope et de longe, unicuique post fratrem suum et omnibus regnis terrae, quae super faciem eius sunt; et rex Sesach bibet post eos. |
27 “ Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bibite et inebriamini et vomite; et cadite neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter vos. |
28 Cumque noluerint accipere calicem de manu tua, ut bibant, dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis; |
29 quia ecce in civitate, super quam invocatum est nomen meum, ego incipio affligere, et vos immunes eritis? Non eritis immunes; gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum. |