Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Ieremiae, Caput 1,  versae 13-19

13 Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens: “ Quid tu vides? ”. Et dixi: “ Ollam succensam ego video; et facies eius a facie aquilonis ”.
14 Et dixit Dominus ad me:
“ Ab aquilone pandetur malum
super omnes habitatores terrae;
15 quia ecce ego convocabo
omnia regna aquilonis,
ait Dominus,
et venient et ponent unusquisque solium suum
in introitu portarum Ierusalem
et contra omnes muros eius in circuitu
et contra universas urbes Iudae;
16 et loquar iudicia mea cum eis
super omnem malitiam eorum,
qui dereliquerunt me
et incensum obtulerunt diis alienis
et adoraverunt opus manuum suarum.
17 Tu ergo accinge lumbos tuos
et surge et loquere ad eos omnia,
quae ego praecipio tibi;
ne timeas a facie eorum,
alioquin timere te faciam vultum eorum.
18 Ego quippe dedi te hodie
in civitatem munitam
et in columnam ferream
et in murum aereum
contra omnem terram
regibus Iudae, principibus eius
et sacerdotibus et populo terrae;
19 et bellabunt adversum te et non praevalebunt,
quia tecum ego sum,
ait Dominus,
ut eripiam te ”.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.