Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Epistula Iacobi, Caput 4,  versae 4-10

4 Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei?
Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.
5 Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “ Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis? ”.
6 Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit:
“ Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam ”.
7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.
8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo.
9 Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem.
10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.