10 Et adiecit Dominus loqui ad Achaz dicens: |
11 “ Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra ”. |
12 Et dixit Achaz: “ Non petam et non tentabo Dominum ”. |
13 Et dixit: “ Audite ergo, domus David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? |
14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel; |
15 butyrum et mel comedet, ut ipse sciat reprobare malum et eligere bonum. |
16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, desolabitur terra, cuius tu formidas duos reges; |
17 adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda, regem Assyriorum ”. |