Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 60

Surge, illuminare, quia venit lumen tuum,
et gloria Domini super te orta est.
Quia ecce tenebrae operient terram
et caligo populos;
super te autem orietur Dominus,
et gloria eius in te videbitur.
Et ambulabunt gentes in lumine tuo,
et reges in splendore ortus tui.
Leva in circuitu oculos tuos et vide:
omnes isti congregati sunt, venerunt tibi;
filii tui de longe veniunt,
et filiae tuae in ulnis gestantur.
Tunc videbis et illuminaberis,
et palpitabit et dilatabitur cor tuum,
quia confluet ad te multitudo maris,
fortitudo gentium veniet tibi;
inundatio camelorum operiet te,
dromedarii Madian et Epha;
omnes de Saba venient,
aurum et tus deferentes
et laudem Domini annuntiantes.
Omne pecus Cedar congregabitur tibi,
arietes Nabaioth ministrabunt tibi;
offerentur super placabili altari meo,
et domum gloriae meae glorificabo.
Quae sunt istae, quae ut nubes volant,
et quasi columbae ad fenestras suas?
Me enim insulae exspectabunt,
et in principio naves Tharsis,
ut adducant filios tuos de longe,
argentum eorum et aurum eorum cum eis,
nomini Domini Dei tui et Sancto Israel,
quia glorificavit te.
10 Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos,
et reges eorum ministrabunt tibi;
in indignatione enim mea percussi te,
sed in beneplacito meo misertus sum tui.
11 Et aperientur portae tuae iugiter,
die ac nocte non claudentur,
ut afferatur ad te fortitudo gentium,
et reges earum adducantur.
12 Gens enim et regnum, quae non servierint tibi, peribunt,
et gentes vastitate vastabuntur.
13 Gloria Libani ad te veniet,
cupressus, ulmus et abies simul,
ad ornandum locum sanctuarii mei;
et locum pedum meorum glorificabo.
14 Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te,
et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te Civitatem Domini,
Sion Sancti Israel.
15 Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita,
et non erat qui per te transiret,
ponam te in superbiam saeculorum,
gaudium in generationem et generationem;
16 et suges lac gentium
et mamilla regum lactaberis
et scies quia ego Dominus salvator tuus,
et redemptor tuus Fortis Iacob.
17 Pro aere afferam aurum
et pro ferro afferam argentum
et pro lignis aes
et pro lapidibus ferrum;
et ponam custodes tuos pacem
et praepositos tuos iustitiam.
18 Non audietur ultra violentia in terra tua,
vastitas et contritio in terminis tuis;
et vocabis Salutem muros tuos
et portas tuas Laudem.
19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem,
nec splendor lunae illuminabit te,
sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam,
et Deus tuus in gloriam tuam.
20 Non occidet ultra sol tuus,
et luna tua non minuetur,
quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam,
et complebuntur dies luctus tui.
21 Populus autem tuus omnes iusti;
in perpetuum hereditabunt terram,
germen plantationis meae,
opus manus meae ad glorificandum.
22 Minimus erit in mille,
et parvulus in gentem fortem.
Ego Dominus in tempore eius subito faciam istud.

Liber Isaiae, Caput 61

Spiritus Domini Dei super me,
eo quod unxerit Dominus me;
ad annuntiandum laeta mansuetis misit me,
ut mederer contritis corde
et praedicarem captivis liberationem
et clausis apertionem;
ut praedicarem annum placabilem Domino
et diem ultionis Deo nostro;
ut consolarer omnes lugentes,
ut ponerem lugentibus Sion
et darem eis coronam pro cinere,
oleum gaudii pro luctu,
pallium laudis pro spiritu maeroris.
Et vocabuntur Terebinthi iustitiae,
plantatio Domini ad glorificandum.
Et aedificabunt deserta a saeculo
et ruinas antiquas erigent
et instaurabunt civitates desertas,
dissipatas in generatione et generatione.
Et stabunt alieni et pascent pecora vestra,
et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt;
vos autem Sacerdotes Domini vocabimini,
Ministri Dei nostri dicetur vobis;
fortitudinem gentium comedetis
et in gloria earum superbietis.
Pro confusione eorum duplici
et ignominia laudabunt partem suam;
propterea in terra sua duplicia possidebunt,
laetitia sempiterna erit eis.
Quia ego Dominus diligens iudicium,
odio habens rapinam et iniquitatem;
et dabo opus eorum in veritate
et foedus perpetuum feriam eis.
Et scietur in gentibus semen eorum,
et germen eorum in medio populorum;
omnes, qui viderint eos, cognoscent illos,
quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus.
10 Gaudens gaudebo in Domino,
et exsultabit anima mea in Deo meo,
quia induit me vestimentis salutis
et indumento iustitiae circumdedit me,
quasi sponsum decoratum corona
et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
11 Sicut enim terra profert germen suum,
et sicut hortus semen suum germinat,
sic Dominus Deus germinabit iustitiam
et laudem coram universis gentibus.

Liber Isaiae, Caput 62

Propter Sion non tacebo
et propter Ierusalem non
quiescam,
donec egrediatur ut splendor iustitia eius,
et salus eius ut lampas accendatur.
Et videbunt gentes iustitiam tuam,
et cuncti reges gloriam tuam;
et vocaberis nomine novo,
quod os Domini nominabit.
Et eris corona gloriae in manu Domini,
et diadema regni in manu Dei tui.
Non vocaberis ultra Derelicta,
et terra tua non vocabitur amplius Desolata;
sed vocaberis Beneplacitum meum in ea,
et terra tua Nupta,
quia complacuit Domino in te,
et terra tua erit nupta.
Nam ut iuvenis uxorem ducit virginem,
ita ducent te filii tui;
ut gaudet sponsus super sponsam,
ita gaudebit super te Deus tuus.
Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes;
tota die et tota nocte, in perpetuo non tacebunt.
Qui commonetis Dominum, ne taceatis
et ne detis silentium ei,
donec stabiliat et donec ponat Ierusalem
laudem in terra.
Iuravit Dominus in dextera sua
et in brachio fortitudinis suae:
“ Non dabo triticum tuum ultra
cibum inimicis tuis,
neque bibent filii alieni
vinum tuum, in quo laborasti.
Quia, qui collegerint illud, comedent
et laudabunt Dominum;
et, qui vindemiam fecerint,
illud bibent in atriis sanctuarii mei.
10 Transite, transite per portas,
parate viam populo.
Sternite, sternite semitam, eligite lapides,
elevate signum ad populos ”.
11 Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae:
“ Dicite filiae Sion:
Ecce salus tua venit,
ecce merces eius cum eo,
et praemium eius coram illo.
12 Et vocabunt eos Populus sanctus,
Redempti a Domino;
tu autem vocaberis Quaesita,
Civitas non derelicta ”.
Lire la suite:Liber Isaiae, Caput 63

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.