Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 40

Consolamini, consolamini populum meum,
dicit Deus vester.
Loquimini ad cor Ierusalem
et clamate ad eam,
quoniam completa est militia eius,
expiata est iniquitas illius;
suscepit de manu Domini
duplicia pro omnibus peccatis suis.
Vox clamantis:
“ In deserto parate viam Domini,
rectas facite in solitudine
semitas Dei nostri.
Omnis vallis exaltetur,
et omnis mons et collis humilietur;
et fiant prava in directa,
et aspera in plana:
et revelabitur gloria Domini,
et videbit omnis caro pariter
quod os Domini locutum est ”.
Vox dicentis: “ Clama! ”.
Et dixi: “ Quid clamabo? ”.
Omnis caro fenum,
et omnis gloria eius quasi flos agri;
exsiccatum est fenum, et cecidit flos,
quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus.
Exsiccatum est fenum, et cecidit flos;
verbum autem Dei nostri manet in aeternum.
Super montem excelsum ascende,
tu, quae evangelizas Sion;
exalta in fortitudine vocem tuam,
quae evangelizas Ierusalem;
exalta, noli timere;
dic civitatibus Iudae:
“ Ecce Deus vester,
10 ecce Dominus Deus in virtute venit,
et brachium eius dominatur:
ecce merces eius cum eo,
et praemium illius coram illo.
11 Sicut pastor gregem suum pascit,
in brachio suo congregat agnos
et in sinu suo levat;
fetas ipse portat ”.
12 Quis mensus est pugillo aquas
et caelos palmo disposuit,
modio continuit pulverem terrae
et libravit in pondere montes
et colles in statera?
13 Quis direxit spiritum Domini?
Aut quis consilium suum
ostendit illi?
14 Cum quo iniit consilium, et instruxit eum
et docuit eum semitam iustitiae
et erudivit eum scientiam
et viam prudentiae ostendit illi?
15 Ecce gentes quasi stilla situlae
et quasi momentum pulveris in statera reputantur;
ecce insulae quasi pulvis exiguus.
16 Et Libanus non sufficiet ad succendendum,
et animalia eius non sufficient ad holocaustum.
17 Omnes gentes, quasi non sint, coram eo;
quasi nihilum et inane reputantur ab eo.
18 Cui ergo similem facitis Deum?
Aut quam imaginem ponitis ei?
19 Sculptile conflat faber,
et aurifex auro figurat illud,
et laminis argenteis argentarius.
20 Nimis pauper, ut offerat lignum imputribile:
exquirit sibi sapientem artificem,
ut statuat simulacrum,
quod non moveatur.
21 Numquid non scitis? Numquid non audistis?
Numquid non annuntiatum est vobis ab initio?
Numquid non intellexistis fundamenta terrae?
22 Qui sedet super gyrum terrae,
et habitatores eius sunt quasi locustae;
qui extendit sicut velum caelos
et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;
23 qui redigit in nihilum principes,
iudices terrae velut inane facit.
24 Et quidem neque plantatus neque satus
neque radicatus in terra truncus eorum;
repente flavit in eos, et aruerunt,
et turbo quasi stipulam aufert eos.
25 “ Et cui assimilabitis me,
quasi aequalis ei sim ego? ”,
dicit Sanctus.
26 Levate in excelsum oculos vestros
et videte: Quis creavit haec?
Qui educit in numero militiam eorum
et omnes ex nomine vocat;
prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius
neque unum deest.
27 Quare dicis, Iacob,
et loqueris, Israel:
“ Abscondita est via mea a Domino,
et a Deo meo iudicium meum transit? ”.
28 Numquid nescis? Aut non audisti?
Deus sempiternus Dominus,
qui creavit terminos terrae;
non deficiet neque laborabit,
nec est investigatio sapientiae eius.
29 Qui dat lasso virtutem
et invalido robur multiplicat.
30 Deficient pueri et laborabunt,
et iuvenes lapsu labentur;
31 qui autem sperant in Domino,
mutabunt fortitudinem,
assument pennas sicut aquilae,
current et non laborabunt,
ambulabunt et non deficient.

Liber Isaiae, Caput 41

Taceant ante me insulae,
et gentes renovent fortitudinem;
accedant et tunc loquantur,
simul ad iudicium propinquemus.
Quis suscitavit ab oriente eum,
cuius gressum sequitur iustitia?
Dabit in conspectu eius gentes
et subiciet ei reges,
quos reddet quasi pulverem gladius eius,
sicut stipulam vento raptam arcus eius.
Persequetur eos, transibit in pace;
semita sub pedibus eius non apparebit.
Quis operatus est et fecit,
vocans generationes ab exordio?
Ego Dominus, primus
et cum novissimis ego sum.
Viderunt insulae et timuerunt,
extrema terrae obstupuerunt,
appropinquaverunt et accesserunt.
Unusquisque proximo suo auxiliabitur
et fratri suo dicet: “ Confortare ”.
Confortabit faber aurificem,
percutiens malleo eum, qui cudit,
dicens de glutino: “ Bonum est ”;
et roborat eum clavis,
ut non moveatur.
Tu autem, Israel, serve meus,
Iacob, quem elegi,
semen Abraham amici mei,
quem apprehendi ab extremis terrae,
et a longinquis eius vocavi te
et dixi tibi: “ Servus meus es tu;
elegi te et non abieci te ”.
10 Ne timeas, quia ego tecum sum;
ne declines, quia ego Deus tuus:
confortabo te et auxiliabor tibi
et sustentabo te dextera iustitiae meae.
11 Ecce confundentur et erubescent
omnes, qui irascuntur adversum te;
erunt quasi non sint
et peribunt viri, qui contradicunt tibi.
12 Quaeres eos et non invenies
viros, qui rixantur tecum;
erunt quasi non sint et veluti nihilum,
viri bellantes adversum te.
13 Quia ego Dominus Deus tuus
apprehendens manum tuam
dicensque tibi: “ Ne timeas;
ego auxiliabor tibi.
14 Noli timere, vermis Iacob,
homines ex Israel.
Ego auxiliabor tibi ”, dicit Dominus
et redemptor tuus, Sanctus Israel.
15 Ecce posui te quasi plaustrum triturans novum,
habens rostra serrantia.
Triturabis montes et comminues
et colles quasi pulverem pones.
16 Ventilabis eos, et ventus tollet eos,
et turbo disperget eos;
et tu exsultabis in Domino,
in Sancto Israel laetaberis.
17 Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt,
lingua eorum siti aruit.
Ego, Dominus, exaudiam eos,
Deus Israel non derelinquam eos.
18 Aperiam in decalvatis collibus flumina
et in medio vallium fontes;
ponam desertum in stagna aquarum
et terram aridam in rivos aquarum.
19 Plantabo in deserto cedrum,
acaciam et myrtum et lignum olivae;
ponam in solitudine abietem,
ulmum et cupressum simul,
20 ut videant et sciant
et recogitent et intellegant pariter
quia manus Domini fecit hoc,
et Sanctus Israel creavit illud.
21 Proferte causam vestram, dicit Dominus;
afferte, si quid firmum habetis, dixit Rex Iacob.
22 Accedant et nuntient nobis, quaecumque ventura sunt.
Priora, quae fuerunt, nuntiate,
ut ponamus cor nostrum et sciamus novissima eorum;
et, quae ventura sunt, indicate nobis.
23 Annuntiate, quae ventura sunt in futurum,
ut sciamus quia dii estis vos;
bene quoque aut male facite,
ut inspiciamus et videamus simul.
24 Ecce vos estis nihilum,
et opus vestrum nihil valet;
abominatio est, qui eligit vos.
25 Suscitavi ab aquilone,
et venit ab ortu solis;
vocavi eum nomine;
et conculcabit potentes quasi lutum
et velut plastes calcans humum.
26 Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus,
et a principio, ut dicamus: “ Iustum est ”?
Non est neque annuntians neque praedicens
neque audiens sermones vestros.
27 Primus ad Sion: Ecce adsunt;
et Ierusalem laeta nuntiantem do.
28 Et vidi, et nemo erat,
ex istis nullus consiliator,
ut, si eos interrogarem,
responderent verbum.
29 Ecce omnes iniquitas,
vana opera eorum;
ventus et inane
simulacra eorum.

Liber Isaiae, Caput 42

Ecce servus meus, suscipiam eum;
electus meus, complacet sibi in illo anima mea;
dedi spiritum meum super eum,
iudicium gentibus proferet.
Non clamabit neque vociferabitur,
nec audietur vox eius foris.
Calamum quassatum non conteret
et linum fumigans non exstinguet;
in veritatem proferet iudicium.
Non languebit nec frangetur,
donec ponat in terra iudicium;
et legem eius insulae exspectant.
Haec dicit Dominus Deus,
creans caelos et extendens eos,
firmans terram et quae germinant ex ea,
dans flatum populo, qui est super eam,
et spiritum calcantibus eam:
“ Ego, Dominus, vocavi te in iustitia
et apprehendi manum tuam;
et formavi te et dedi te
in foedus populi, in lucem gentium,
ut aperires oculos caecorum
et educeres de conclusione vinctum,
de domo carceris sedentes in tenebris.
Ego Dominus: hoc est nomen meum;
et gloriam meam alteri non dabo
et laudem meam sculptilibus.
Quae prima fuerunt, ecce venerunt;
nova quoque ego annuntio:
antequam oriantur, audita vobis faciam ”.
10 Cantate Domino canticum novum,
laus eius ab extremis terrae;
qui descenditis in mare, et plenitudo eius,
insulae et habitatores earum.
11 Exsultent desertum et civitates eius,
vici, quos habitat Cedar.
Iubilent habitatores Petrae,
de vertice montium clament.
12 Ponant Domino gloriam
et laudem eius in insulis nuntient.
13 Dominus sicut fortis egredietur,
sicut vir proeliator suscitabit zelum;
vociferabitur et conclamabit,
super inimicos suos praevalebit.
14 “ Tacui semper, silui, patiens fui;
sicut parturiens ululabo,
gemam et fremam simul.
15 Desertos faciam montes et colles
et omne gramen eorum exsiccabo;
et ponam flumina in insulas
et stagna arefaciam.
16 Et ducam caecos in viam, quam nesciunt,
et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam;
ponam tenebras coram eis in lucem
et prava in recta.
Haec verba faciam eis
et non dereliquam eos ”.
17 Conversi sunt retrorsum;
confundantur confusione, qui confidunt in sculptili,
qui dicunt conflatili:
“ Vos dii nostri ”.
18 Surdi, audite;
et caeci, intuemini ad videndum.
19 Quis caecus sicut servus meus,
et surdus sicut nuntius, quem ego mittam?
Quis caecus sicut qui restitutus est?
Et quis caecus sicut servus Domini?
20 Multa vidisti, sed non servas;
aures aperuisti, sed non audis.
21 Dominus voluit propter iustitiam suam
magnificare legem et extollere.
22 Ipse autem populus direptus et vastatus;
in foveis conclusi omnes,
et in domibus carcerum absconditi sunt.
Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat;
in direptionem, nec est qui dicat: “ Redde! ”.
23 Quis est in vobis, qui audiat hoc,
attendat et auscultet futura?
24 Quis dedit in direptionem Iacob
et Israel vastantibus?
Nonne Dominus ipse, cui peccavimus?
Et noluerunt in viis eius ambulare
et non audierunt legem eius.
25 Et effudit super eum indignationem furoris sui
et forte bellum.
Et combussit eum in circuitu, et non cognovit;
et succendit eum, et non intellexit.

Liber Isaiae, Caput 43

Et nunc haec dicit Dominus,
qui creavit te, Iacob, et formavit te, Israel:
“ Noli timere, quia redemi te
et vocavi te nomine tuo; meus es tu.
Cum transieris per aquas, tecum ero,
et flumina non operient te;
cum ambulaveris in igne, non combureris,
et flamma non ardebit in te,
quia ego Dominus Deus tuus,
Sanctus Israel, salvator tuus:
dedi propitiationem tuam Aegyptum,
Aethiopiam et Saba pro te.
Quoniam pretiosus factus es in oculis meis
et gloriosus, ego diligo te
et dabo homines pro te
et populos pro anima tua.
Noli timere, quoniam ego tecum sum:
ab oriente adducam semen tuum
et ab occidente congregabo te.
Dicam aquiloni: “Da”
et austro: “Noli prohibere;
affer filios meos de longinquo
et filias meas ab extremis terrae.
Omnem, qui vocatur nomine meo,
in gloriam meam creavi eum,
formavi eum et feci eum”.
Educ foras populum caecum, et oculos habentem,
surdos, et aures eis sunt.
Omnes gentes congregentur simul,
et colligantur nationes:
quis in eis annuntiabit istud
et priora audire nos faciet?
Dent testes suos et iustificentur
et audiant et dicant: “Vere”.
10 Vos testes mei, dicit Dominus,
et servus meus, quem elegi,
ut sciatis et credatis mihi
et intellegatis quia ego ipse sum;
ante me non est formatus Deus
et post me non erit.
11 Ego, ego sum Dominus,
et non est absque me salvator.
12 Ego, annuntiavi et salvavi;
auditum feci, et non fuit in vobis alienus;
et vos testes mei, dicit Dominus,
et ego Deus,
13 iam ab initio ego ipse.
Et non est qui de manu mea eruat; operabor, et quis avertet illud? ”.
14 Haec dicit Dominus, redemptor vester,
Sanctus Israel:
“ Propter vos misi in Babylonem
et detraxi fugitivos universos
et Chaldaeos in navibus suis gloriantes.
15 Ego Dominus, Sanctus vester,
creans Israel, rex vester ”.
16 Haec dicit Dominus,
qui dedit in mari viam
et in aquis torrentibus semitam;
17 qui eduxit quadrigam et equum,
agmen et robustum;
simul iacuerunt nec resurgent,
contriti sunt quasi linum et exstincti sunt.
18 “ Ne memineritis priorum
et antiqua ne intueamini:
19 ecce ego facio nova,
et nunc orientur: nonne cognoscitis ea?
Utique ponam in deserto viam
et in invio flumina.
20 Glorificabit me bestia agri,
dracones et struthiones,
quia dedi in deserto aquas,
flumina in invio,
ut darem potum populo meo, electo meo.
21 Populum istum formavi mihi;
laudem meam narrabunt.
22 Non me invocasti, Iacob;
immo taedio mei affectus es, Israel.
23 Non obtulisti mihi agnos holocausti tui
et victimis tuis non glorificasti me;
non te gravavi in oblatione
nec laborem tibi praebui in ture.
24 Non emisti mihi argento calamum
et adipe victimarum tuarum non inebriasti me;
verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis,
praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
25 Ego, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me
et peccatorum tuorum non recordabor.
26 Memorem me redde, iudicium agamus simul:
narra, ut iustificeris.
27 Pater tuus primus peccavit,
et interpretes tui praevaricati sunt in me;
28 et contaminavi principes sanctuarii,
dedi ad internecionem Iacob
et Israel in opprobrium ”.

Liber Isaiae, Caput 44

Et nunc audi, Iacob serve meus,
et Israel, quem elegi.
Haec dicit Dominus, qui fecit te
et formavit te ab utero,
auxiliator tuus:
“ Noli timere, serve meus Iacob,
et dilecte, quem elegi.
Effundam enim aquas super terram sitientem
et fluenta super aridam;
effundam spiritum meum super semen tuum
et benedictionem meam super stirpem tuam:
et germinabunt inter herbas
quasi salices iuxta praeterfluentes aquas.
Iste dicet: “Domini ego sum”,
et ille vocabit se nomine Iacob;
et hic scribet manu sua: “Domino”, et inscribetur nomine Israel ”.
Haec dicit Dominus, rex Israel
et redemptor eius, Dominus exercituum:
“ Ego primus et ego novissimus,
et absque me non est Deus.
Quis similis mei? Conclamet et annuntiet
et exponat mihi,
ex quo constitui populum antiquum;
ventura et, quae futura sunt, annuntiet nobis.
Nolite timere neque conturbemini;
nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi?
Vos estis testes mei.
Numquid est Deus absque me
aut Petra, quam ego non noverim? ”.
Plastae idoli omnes nihil sunt, et pretiosa eorum non proderunt eis; testes eorum non vident neque intellegunt, ut confundantur.
10 Quis formavit deum et sculptile conflavit lucrum non quaerens?
11 Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul.
12 Faber ferrarius securim operatur in prunis et in malleis format illam et polit eam in brachio fortitudinis suae; esurit et deficit, non bibit aquam et lassescit.
13 Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum hominem, qui resideat in domo.
14 Succidit sibi cedros et arripit ilicem et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit.
15 Homini facta sunt ad comburendum; sumit ex eis, ut calefaciat, et succendit et coquit panes. De reliquo autem operatur deum et adorat; facit sculptile et curvatur ante illud.
16 Medium eius comburit igne et medio eius carnes assat, manducat assaturam et saturatur et calefit et dicit: “ Vah, calefactus sum, vidi focum ”.
17 Reliquum autem eius deum fecit, sculptile sibi; curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens: “ Libera me, quia deus meus es tu ”.
18 Nescierunt neque intellexerunt; nam clausit oculos eorum, ne videant et ne intellegant corde suo.
19 Non recogitant in corde suo, scientia et intellegentia carent, ut dicant: “ Medietatem eius combussi igne et coxi super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius abominationem faciam; ante truncum ligni procidam? ”.
20 Cinere vescitur; cor insipiens decepit eum, et non liberabit animam suam neque dicet: “ Nonne mendacium est in dextera mea? ”.
21 Memento horum, Iacob,
et Israel, quoniam servus meus es tu;
formavi te, servus meus es tu,
Israel, non decipies me.
22 Delevi ut nubem iniquitates tuas
et quasi nebulam peccata tua;
revertere ad me,
quoniam redemi te.
23 Exsultate, caeli, quoniam hoc fecit Dominus;
iubilate, fundamenta terrae,
resonate, montes, laudationem,
saltus et omne lignum eius,
quoniam redemit Dominus Iacob
et in Israel glorificabitur.
24 Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero:
“ Ego sum Dominus, qui feci omnia,
extendi caelos solus,
expandi terram; et quis mecum?
25 Qui irrita facio signa divinorum
et hariolos stultos reddo;
compello sapientes retrorsum
et scientiam eorum vanam facio;
26 qui suscito verbum servi mei
et consilium nuntiorum meorum compleo.
Qui dico Ierusalem: “Habitaberis” et civitatibus Iudae: “Aedificabimini”
et deserta eius suscitabo;
27 qui dico profundo: “Desolare,
et flumina tua arefaciam”;
28 qui dico de Cyro: “Pastor meus est
et omnem voluntatem meam complebit”;
qui dico Ierusalem: “Aedificaberis”,
et templo: “Fundaberis” ”.

Liber Isaiae, Caput 45

Haec dicit Dominus de uncto suo Cyro:
“ Apprehendi dexteram eius,
ut subiciam ante faciem eius gentes
et dorsa regum vertam
et aperiam coram eo ianuas;
et portae non claudentur.
Ego ante te ibo
et montes humiliabo;
portas aereas conteram
et vectes ferreos confringam.
Et dabo tibi thesauros absconditos
et divitias occultas,
ut scias quia ego Dominus,
qui vocavi te nomine tuo, Deus Israel.
Propter servum meum Iacob
et Israel electum meum,
et vocavi te nomine tuo;
designavi te, et non cognovisti me.
Ego Dominus, et non est amplius:
extra me non est Deus.
Accinxi te, et non cognovisti me,
ut sciant ab ortu solis et ab occidente
quoniam absque me nullus est.
Ego Dominus, et non est alter,
formans lucem et creans tenebras,
faciens pacem et creans malum:
ego Dominus faciens omnia haec.
Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustitiam;
aperiatur terra
et germinet salvationem;
et iustitia oriatur simul:
ego Dominus creavi eam ”.
Vae, qui contradicit fictori suo,
testa de vasis fictilibus terrae!
Numquid dicet lutum figulo suo: “ Quid facis? ”
et “ Opus tuum absque manibus est ”?
10 Vae, qui dicit patri: “ Quid generas? ”
et mulieri: “ Quid parturis? ”.
11 Haec dicit Dominus,
Sanctus Israel, plastes eius:
“ Numquid ventura interrogatis me super filios meos
et super opus manuum mearum mandatis mihi?
12 Ego feci terram
et hominem super eam creavi ego;
manus meae tetenderunt caelos,
et omni militiae eorum mandavi.
13 Ego suscitavi eum in iustitia
et omnes vias eius dirigam;
ipse aedificabit civitatem meam
et captivitatem meam dimittet
non in pretio neque in muneribus ”,
dicit Dominus exercituum.
14 Haec dicit Dominus:
“ Labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae
et Sabaim viri sublimes
ad te transibunt et tui erunt;
post te ambulabunt,
vincti manicis pergent et te adorabunt
teque deprecabuntur:
“Tantum in te est Deus,
et non est absque te Deus!”.
15 Vere tu es Deus absconditus,
Deus Israel, salvator.
16 Confusi sunt et erubuerunt omnes,
simul abierunt in confusionem fabricatores idolorum.
17 Israel salvatus est in Domino salute aeterna;
non confundemini et non erubescetis
usque in saeculum saeculi.
18 Quia haec dicit Dominus,
qui creavit caelos, ipse Deus,
qui formavit terram et fecit eam, ipse fundavit eam;
non ut vacua esset, creavit eam,
ut habitaretur, formavit eam:
“ Ego Dominus, et non est alius.
19 Non in abscondito locutus sum,
in loco terrae tenebroso;
non dixi semini Iacob:
“Frustra quaerite me”.
Ego Dominus loquens iustitiam,
annuntians recta.
20 Congregamini et venite et accedite simul,
qui salvati estis ex gentibus.
Nescierunt, qui levant lignum sculpturae suae
et rogant deum non salvantem.
21 Annuntiate et venite et consiliamini simul.
Quis auditum fecit hoc ab initio,
ex tunc praedixit illud?
Numquid non ego Dominus,
et non est ultra Deus absque me?
Deus iustus et salvans non est praeter me.
22 Convertimini ad me et salvi eritis,
omnes fines terrae,
quia ego Deus, et non est alius.
23 In memetipso iuravi:
Egressa est de ore meo iustitia,
verbum, quod non revertetur;
quia mihi curvabitur omne genu,
et iurabit omnis lingua ”.
24 “ Tantum in Domino ” dicent
“ sunt iustitiae et robur! ”.
Ad eum venient et confundentur
omnes, qui repugnant ei;
25 in Domino iustificabitur et laudabitur
omne semen Israel.

Liber Isaiae, Caput 46

Concidit Bel, incurvavit se Nabo;
fuerunt simulacra eorum bestiis et iumentis.
Statuae vestrae portantur, onera lassis.
Se incurvaverunt et conciderunt simul;
non potuerunt salvare onus
et ipsi in captivitatem ibunt.
Audite me, domus Iacob
et omne residuum domus Israel,
qui portamini ab utero,
qui gestamini a vulva.
Usque ad senectam ego ipse
et usque ad canos ego portabo;
et ego feci et ego feram,
ego portabo et salvabo.
Cui assimilatis me et adaequatis
et comparatis me, et erimus similes?
Qui effundunt aurum de sacculo
et argentum statera ponderant,
conducunt aurificem, ut faciat deum,
et procidunt et adorant.
Portant illum in umeris gestantes
et ponentes in loco suo;
et stabit ac de loco suo non movebitur;
sed et si quis clamat ad eum, non respondet;
de tribulatione eius non salvabit eum.
Mementote istud et confundamini;
redite, praevaricatores, ad cor.
Recordamini prioris saeculi,
quoniam ego sum Deus,
et non est ultra Deus,
nec est similis mei.
10 Annuntians ab exordio novissimum
et ab initio, quae necdum facta sunt,
dicens: “ Consilium meum stabit,
et omnem voluntatem meam faciam ”.
11 Vocans ab oriente avem rapacem
et de terra longinqua virum consilii mei;
et locutus sum et adducam illud,
decrevi et faciam illud.
12 Audite me, duri corde,
qui longe estis a iustitia.
13 Prope feci iustitiam meam, non elongabitur;
et salus mea non morabitur:
et dabo in Sion salutem
et Israeli gloriam meam.

Liber Isaiae, Caput 47

Descende, sede in pulvere,
virgo filia Babylon;
sede in terra sine solio,
filia Chaldaeorum,
quia ultra non vocaberis
mollis et tenera.
Tolle molam et mole farinam;
depone velum tuum,
subleva stolam, revela crura,
transi flumina.
Revelabitur ignominia tua,
et videbitur opprobrium tuum.
“ Ultionem capiam,
nemini parcam ”,
dicit Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius,
Sanctus Israel.
Sede tacens et intra in tenebras,
filia Chaldaeorum,
quia non vocaberis ultra
Domina regnorum.
Iratus sum super populum meum,
contaminavi hereditatem meam
et dedi eos in manu tua;
non posuisti eis misericordias,
super senem aggravasti iugum tuum valde
et dixisti: “ In sempiternum ero domina ”.
Non posuisti haec super cor tuum
neque recordata es novissimi tui.
Et nunc audi haec, delicata,
quae habitas confidenter
et dicis in corde tuo:
“ Ego, et praeter me non est altera, non sedebo vidua et orbitatem ignorabo ”.
Venient tibi duo haec
subito in die una,
orbitas et viduitas;
repente venerunt super te
propter multitudinem maleficiorum tuorum,
propter abundantiam incantationum tuarum.
10 Et fiduciam habuisti in malitia tua
et dixisti: “ Non est qui videat me ”.
Sapientia tua et scientia tua,
haec decepit te.
Et dixisti in corde tuo:
“ Ego, et praeter me non est altera ”.
11 Veniet super te malum,
et nescies avertere;
et irruet super te calamitas,
quam non poteris expiare;
veniet super te repente
miseria, quam nescies.
12 Sta cum incantationibus tuis
et cum multitudine maleficiorum tuorum,
in quibus laborasti ab adulescentia tua:
forte poteris iuvari, forte terrebis.
13 Defecisti in multitudine consiliorum tuorum;
stent et salvent te, qui metiuntur caelum,
qui contemplantur sidera
et annuntiant singulis noviluniis
ventura tibi.
14 Ecce facti sunt quasi stipula,
ignis combussit eos.
Non liberabunt seipsos
de manu flammae;
non sunt prunae, quibus calefiant,
nec focus, ut sedeant ad eum.
15 Sic fiunt tibi incantatores tui,
in quibuscumque laborasti ab adulescentia tua;
unusquisque in via sua errat,
non est qui salvet te.

Liber Isaiae, Caput 48

Audite hoc, domus Iacob,
qui vocamini nomine Israel
et de aquis Iudae existis,
qui iuratis in nomine Domini
et Deum Israel invocatis
non in veritate neque in iustitia.
De civitate enim sancta vocati sunt
et super Deum Israel constabiliti sunt;
Dominus exercituum nomen eius.
Priora ex tunc annuntiavi,
et ex ore meo exierunt,
et audita feci ea;
repente operatus sum, et venerunt.
Scivi enim quia durus es tu,
et nervus ferreus cervix tua,
et frons tua aerea.
Praedixi tibi ex tunc;
antequam venirent, indicavi tibi,
ne forte diceres: “Idolum meum operatum est haec,
et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista ”.
Quae audisti, vide omnia;
vos autem num annuntiabitis?
Audita facio tibi nova ex nunc
et occulta, quae nescis.
Nunc creata sunt et non ex tunc,
et ante eorum diem, et non audisti ea,
ne forte diceres: “Ecce ego cognovi ea ”.
Neque audisti neque cognovisti,
neque ex tunc aperta est auris tua;
scio enim quia praevaricans praevaricaris
et transgressor ex utero vocaris.
Propter nomen meum longe faciam furorem meum
et propter laudem meam infrenabo me super te,
ne perdam te.
10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum;
probavi te in camino paupertatis.
11 Propter me, propter me faciam,
ut non blasphemer;
et gloriam meam alteri non dabo.
12 Audi me, Iacob,
et Israel, quem ego vocavi;
ego, ego primus
et ego novissimus.
13 Manus mea fundavit terram,
et dextera mea expandit caelos;
ego voco eos, et stant simul.
14 Congregamini, omnes vos, et audite:
Quis de eis annuntiavit haec?
Dominus dilexit eum;
faciet voluntatem suam in Babylone
et brachium suum in Chaldaeis.
15 Ego, ego locutus sum et vocavi eum;
adduxi eum, et prospera fuit via eius.
16 Accedite ad me et audite hoc:
Non a principio in abscondito locutus sum;
ex tempore, antequam fieret, ibi eram;
et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo.
17 Haec dicit Dominus,
redemptor tuus, Sanctus Israel:
Ego Dominus Deus tuus docens te utilia,
gubernans te in via, qua ambulas.
18 Utinam attendisses mandata mea!
Facta fuisset sicut flumen pax tua,
et iustitia tua sicut gurgites maris;
19 et fuisset quasi arena semen tuum,
et stirps uteri tui ut lapilli eius;
non interisset et non fuisset attritum
nomen eius a facie mea.
20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis,
in voce exsultationis annuntiate;
auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae,
dicite: “ Redemit Dominus servum suum Iacob ”.
21 Non sitierunt, cum per desertum duceret eos;
aquam de petra produxit eis
et scidit petram, et fluxerunt aquae.
22 Non est pax impiis, dicit Dominus.
Lire la suite:Liber Isaiae, Caput 49

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.