1 Et factum est cum audisset rex Ezechias, scidit vestimen ta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini; |
2 et misit Eliachim, qui erat super domum, et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam, |
3 et dixerunt ad eum: “ Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et correptionis et contumeliae dies haec, quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. |
4 Forsitan audiet Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum, dominus suus, ad blasphemandum Deum viventem, et puniet sermones, quos audivit Dominus Deus tuus; leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt ”. |
5 Et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam; |
6 et dixit ad eos Isaias: “Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum, quae audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. |
7 Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua ”. |
8 Reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobnam; audierat enim quia profectus esset de Lachis. |
9 Et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: “ Egressus est, ut pugnet contra te ”. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam dicens: |
10 “ Haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes: Non te decipiat Deus tuus, in quo tu confidis, dicens: “Non dabitur Ierusalem in manu regis Assyriorum”. |
11 Ecce tu audisti omnia, quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas ad interitum devoverunt, et tu poteris liberari? |
12 Numquid eruerunt eos dii gentium, quos subverterunt patres mei, Gozan et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in Thelassar? |
13 Ubi est rex Emath et rex Arphad et rex urbis Sepharvaim, Ana et Ava? ”. |
14 Et tulit Ezechias epistulam de manu nuntiorum et legit eam. Et ascendit in domum Domini et expandit eam Ezechias coram Domino. |
15 Et oravit Ezechias ad Dominum dicens: |
16 “ Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti caelum et terram. |
17 Inclina, Domine, aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem. |
18 Vere enim, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et regiones earum |
19 et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis; et comminuerunt eos. |
20 Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu eius; et cognoscant omnia regna terrae quia tu, Domine, es solus Deus ”. |
21 Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum, |
22 hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, subsannavit te virgo filia Sion; post te caput movit filia Ierusalem. |
23 Cui exprobrasti et quem blasphemasti? Et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum? Contra Sanctum Israel! |
24 In manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti: “In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani; et succidi excelsa cedrorum eius et electas abietes illius et introivi altitudinem summitatis eius, silvam condensam. |
25 Ego fodi et bibi aquam alienam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos Aegypti”. |
26 Numquid non audisti? A saeculo feci illud; a diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi, ut fiat in eradicationem, in lapides eversos civitates munitae. |
27 Habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt; facti sunt sicut fenum agri et gramen viride et herba tectorum, quae exaruit a facie austri. |
28 Sessionem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me. |
29 Cum fureris adversum me, et superbia tua ascenderit in aures meas, ponam circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam, per quam venisti. |
30 Tibi autem hoc erit signum: Comedantur hoc anno, quae colligi poterunt, et in anno secundo, quae sponte nascuntur; in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum. |
31 Et mittet id, quod salvatum fuerit de domo Iudae, quod reliquum est, radicem deorsum et faciet fructum sursum. |
32 Quia de Ierusalem exibit residuum, et, quod salvum fuerit, de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet istud. |
33 Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non opponet ei clipeum et non mittet contra eam aggerem. |
34 In via, qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. |
35 Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me et propter David servum meum ”. |
36 Egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et ecce omnes illi cadavera mortuorum. |
37 Et egressus est et abiit; et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve. |
38 Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.
|