Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 1

 Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae.
Audite, caeli, et auribus percipe, terra,
quoniam Dominus locutus est:
“ Filios enutrivi et exaltavi,
ipsi autem spreverunt me.
Cognovit bos possessorem suum,
et asinus praesepe domini sui;
Israel non cognovit,
populus meus non intellexit ”.
Vae genti peccatrici,
populo gravi iniquitate,
semini nequam, filiis sceleratis!
Dereliquerunt Dominum,
blasphemaverunt Sanctum Israel,
abalienati sunt retrorsum.
Super quo percutiemini vos ultra,
addentes praevaricationem?
Omne caput languidum,
et omne cor maerens.
A planta pedis usque ad verticem
non est in eo sanitas;
vulnus et livor et plaga tumens
non est circumligata
nec curata medicamine neque fota oleo.
Terra vestra deserta,
civitates vestrae succensae igni;
regionem vestram coram vobis alieni devorant,
et desolabitur sicut in vastitate hostili.
Et derelinquetur filia Sion
ut umbraculum in vinea,
sicut tugurium in cucumerario,
sicut civitas, quae obsessa est.
Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen,
quasi Sodoma fuissemus
et quasi Gomorra similes essemus.
10 Audite verbum Domini,
principes Sodomorum;
percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrae.
11 “ Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?,
dicit Dominus.
Plenus sum holocaustis arietum
et adipe pinguium;
et sanguinem vitulorum
et agnorum et hircorum nolui.
12 Cum veneritis ante conspectum meum,
quis quaesivit haec de manibus vestris,
ut ambularetis in atriis meis?
13 Ne afferatis ultra sacrificium vanum;
abominatio mihi incensum,
neomenia et sabbatum et conventus;
non feram scelus cum coetu sollemni;
14 calendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea,
facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.
15 Et cum extenderitis manus vestras,
avertam oculos meos a vobis;
et cum multiplicaveritis orationem,
non exaudiam:
manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
16 Lavamini, mundi estote,
auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis;
quiescite agere perverse,
17 discite benefacere:
quaerite iudicium, subvenite oppresso,
iudicate pupillo, defendite viduam.
18 Et venite, et iudicio contendamus,
dicit Dominus.
Si fuerint peccata vestra ut coccinum,
quasi nix dealbabuntur;
et, si fuerint rubra quasi vermiculus,
velut lana erunt.
19 Si volueritis et audieritis,
bona terrae comedetis;
20 quod si nolueritis et me ad iracundiam provocaveritis,
gladius devorabit vos,
quia os Domini locutum est ”.
21 Quomodo facta est meretrix
civitas fidelis, plena iudicii?
Iustitia habitavit in ea,
nunc autem homicidae.
22 Argentum tuum versum est in scoriam,
vinum tuum mixtum est aqua;
23 principes tui infideles, socii furum:
omnes diligunt munera, sequuntur retributiones,
pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.
24 Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel:
“ Heu, consolabor super hostibus meis
et vindicabor de inimicis meis.
25 Et convertam manum meam ad te
et excoquam ad purum scoriam tuam
et auferam omne stannum tuum.
26 Et restituam iudices tuos, ut fuerunt prius,
et consiliarios tuos sicut antiquitus;
post haec vocaberis Civitas iustitiae, Urbs fidelis ”.
27 Sion in iudicio redimetur
et, qui in ea reversi sunt, in iustitia.
28 Erit autem ruina scelestis et peccatoribus simul;
et, qui dereliquerunt Dominum, consumentur.
29 Confundemini enim terebinthis, in quibus delectati estis,
et erubescetis super hortis, quos elegistis.
30 Nam eritis velut quercus, defluentibus foliis,
et velut hortus absque aqua;
31 et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae,
et opus eius quasi scintilla,
et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat.

Liber Isaiae, Caput 2

Verbum, quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Ieru salem.
Et erit in novissimis diebus
praeparatus mons domus Domini in vertice montium,
et elevabitur super colles;
et fluent ad eum omnes gentes.
Et ibunt populi multi et dicent:
“ Venite, et ascendamus ad montem Domini,
ad domum Dei Iacob,
ut doceat nos vias suas,
et ambulemus in semitis eius ”;
quia de Sion exibit lex,
et verbum Domini de Ierusalem.
Et iudicabit gentes
et arguet populos multos;
et conflabunt gladios suos in vomeres
et lanceas suas in falces;
non levabit gens contra gentem gladium,
nec exercebuntur ultra ad proelium.
Domus Iacob, venite,
et ambulemus in lumine Domini.
Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob,
quia repleti sunt hariolis orientalibus
et augures habuerunt ut Philisthim
et manus alienis porrigunt.
Repleta est terra eius argento et auro,
et non est finis thesaurorum eius;
et repleta est terra eius equis,
et innumerabiles quadrigae eius;
et repleta est terra eius idolis:
opus manuum suarum adoraverunt,
quod fecerunt digiti eorum.
Et incurvavit se homo,
et humiliatus est vir:
ne dimittas eis.
10 Ingredere in petram, abscondere in pulvere
a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius.
11 Oculi sublimes hominis humiliabuntur,
et incurvabitur altitudo virorum;
exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
12 Quia dies Domini exercituum
super omnem superbum et excelsum
et super omnem arrogantem, et humiliabitur;
13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas
et super omnes quercus Basan
14 et super omnes montes excelsos
et super omnes colles elevatos
15 et super omnem turrim excelsam
et super omnem murum munitum
16 et super omnes naves Tharsis
et super omnia navigia pulchra.
17 Et incurvabitur sublimitas hominum,
et humiliabitur altitudo virorum;
et elevabitur Dominus solus in die illa,
18 et idola penitus conterentur.
19 Et introibunt in speluncas petrarum
et in voragines terrae
a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius,
cum surrexerit percutere terram.
20 In die illa proiciet homo idola sua argentea et simulacra sua aurea, quae fecerat sibi, ut adoraret, ad talpas et vespertiliones.
21 Et ingredietur scissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.
22 Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius. Quanti enim aestimabitur ipse?

Liber Isaiae, Caput 3

Ecce enim Dominator, Dominus exercituum,
aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium,
omne robur panis et omne robur aquae,
fortem et virum bellatorem,
iudicem et prophetam et hariolum et senem,
principem super quinquaginta et honorabilem vultu
et consiliarium et sapientem magum
et prudentem incantatorem.
Et dabo pueros principes eorum;
et infantes dominabuntur eis.
Et irruet populus, vir ad virum,
unusquisque ad proximum suum:
tumultuabitur puer contra senem,
et ignobilis contra nobilem.
Apprehendet enim vir fratrem suum
in domo patris sui:
“ Vestimentum tibi est,
princeps esto noster,
ruina autem haec sub manu tua ”.
Clamabit in die illa dicens:
“ Non sum medicus,
et in domo mea non est panis neque vestimentum;
nolite constituere me principem populi ”.
Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit,
quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum,
ut provocarent oculos maiestatis eius.
Procacitas vultus eorum accusat eos,
et peccatum suum quasi Sodoma
praedicaverunt nec absconderunt;
vae animae eorum,
quoniam reddita sunt eis mala!
10 Dicite iusto: “ Bene! ”,
quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
11 Vae impio in malum:
retributio enim manuum eius fiet ei!
12 Populum meum opprimit infans,
et mulieres dominantur ei.
Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt
et viam gressuum tuorum dissipant.
13 Surgit ad arguendum Dominus
et stat ad iudicandos populos.
14 Dominus ad iudicium veniet
cum senibus populi sui et principibus eius:
“ Vos enim depasti estis vineam,
et rapina pauperis in domibus vestris.
15 Quare atteritis populum meum
et facies pauperum commolitis? ”,
dicit Dominus, Deus exercituum.
16 Et dixit Dominus:
“ Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion
et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum,
parvis passibus incedebant
et catenulis pedum tinniebant,
17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion
et Dominus crinem earum nudabit ”.
18 In die illa auferet Dominus
ornamentum calceamentorum et torques
19 et lunulas et inaures
et armillas et mitras,
20 discriminalia et periscelidas
et fascias et olfactoriola
21 et anulos et ornamenta narium,
22 mutatoria et palliola
et linteamina et marsupia,
23 specula et sindones
et vittas et pallia.
24 Et erit pro suavi odore foetor,
et pro zona funiculus,
et pro crispante crine calvitium,
et pro fascia pectorali cilicium,
stigma pro pulchritudine.
25 Viri tui gladio cadent,
et fortes tui in proelio,
26 et maerebunt atque lugebunt portae eius,
et desolata in terra sedebit.

Liber Isaiae, Caput 4

Et apprehendent septem mulieres
virum unum in die illa dicentes:
“ Panem nostrum comedemus
et vestimentis nostris operiemur,
tantummodo vocetur nomen tuum super nos:
aufer opprobrium nostrum ”.
In die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam,
et fructus terrae sublimis et exsultatio
his, qui salvati fuerint de Israel.
Et erit: omnis, qui relictus fuerit in Sion,
et residuus in Ierusalem, sanctus vocabitur,
omnis, qui scriptus est ad vitam in Ierusalem.
Cum abluerit Dominus sordem filiarum Sion
et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius
spiritu iudicii et spiritu ardoris,
et creabit Dominus super omnem locum montis Sion
et super coetum eius
nubem per diem
et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte:
super omnem enim gloriam protectio,
et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu
et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.

Liber Isaiae, Caput 5

Cantabo dilecto meo
canticum amici mei de vinea sua:
Vinea facta est dilecto meo
in colle pingui;
et saepivit eam
et lapides elegit ex illa
et plantavit in ea vites electas
et aedificavit turrim in medio eius
et torcular exstruxit in ea;
et exspectavit, ut faceret uvas,
et fecit labruscas.
Nunc ergo, habitator Ierusalem
et vir Iudae,
iudicate inter me et vineam meam.
Quid est quod debui ultra facere vineae meae
et non feci ei?
Cur exspectavi, ut faceret uvas,
et fecit labruscas?
Et nunc ostendam vobis
quid ego faciam vineae meae:
auferam saepem eius,
et erit in direptionem;
diruam maceriam eius,
et erit in conculcationem.
Et ponam eam desertam:
non putabitur et non fodietur,
et ascendent vepres et spinae;
et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem.
Vinea enim Domini exercituum domus Israel est,
et vir Iudae germen eius delectabile;
et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas,
et iustitiam, et ecce nequitia.
Vae, qui coniungunt domum ad domum
et agrum agro copulant usque ad terminum loci!
Numquid habitabitis vos soli in medio terrae?
In auribus meis iuravit Dominus exercituum:
“ Certe domus multae desertae erunt,
grandes et pulchrae absque habitatore ”.
10 Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam,
et triginta modii sementis facient modios tres.
11 Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam
et ad potandum usque ad vesperam,
ut vinum inflammet eos!
12 Cithara et lyra
et tympanum et tibia
et vinum in conviviis eorum,
et opus Domini non respiciunt,
nec opera manuum eius considerant.
13 Propterea captivus ductus est populus meus,
quia non habuit scientiam,
et nobiles eius interierunt fame,
et multitudo eius siti exaruit.
14 Propterea dilatavit infernus fauces suas
et aperuit os suum absque ullo termino;
et descendunt fortes Ierusalem, et populus eius,
et sublimes et tripudiantes in ea.
15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,
et oculi sublimium deprimentur;
16 et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio,
et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia,
17 et pascentur agni iuxta ordinem suum velut in prato suo,
et alieni comedent in ruinis pinguium.
18 Vae, qui trahunt iniquitatem in funiculis vanitatis
et quasi vinculum plaustri peccatum!
19 Qui dicunt: “ Festinet
et cito veniat opus eius, ut videamus;
et appropiet et veniat consilium Sancti Israel,
et sciemus illud! ”.
20 Vae, qui dicunt malum bonum et bonum malum,
ponentes tenebras in lucem et lucem in tenebras,
ponentes amarum in dulce et dulce in amarum!
21 Vae, qui sapientes sunt in oculis suis
et coram ipsis prudentes!
22 Vae, qui potentes sunt ad bibendum vinum,
et viri fortes ad miscendam ebrietatem!
23 Qui absolvunt impium pro muneribus
et iustitiam iusti auferunt ab eo!
24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,
et palea flamma consumitur,
sic radix eorum quasi tabes erit,
et flos eorum sicut putredo ascendet;
abiecerunt enim legem Domini exercituum
et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt.
25 Ideo exarsit furor Domini in populum suum,
et extendit manum suam super eum et percussit eum,
et conturbati sunt montes;
et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.
In his omnibus non est aversus furor eius,
sed adhuc manus eius extenta.
26 Et levabit signum nationibus procul;
et sibilabit ad eum de finibus terrae;
et ecce festinus velociter veniet.
27 Non est deficiens neque laborans in eo,
non dormitabit neque dormiet;
neque solvetur cingulum renum eius,
nec rumpetur corrigia calceamenti eius.
28 Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti;
ungulae equorum eius ut silex reputantur,
et rotae eius quasi impetus tempestatis.
29 Rugitus eius ut leonis:
rugiet ut catuli leonum et frendet;
et arripiet praedam et in tuto collocabit,
et non erit qui eruat.
30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris.
Aspiciet in terram: et ecce tenebrae tribulationis,
et lux obtenebrata est in caligine eius.
Lire la suite:Liber Isaiae, Caput 6

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.