6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum; |
7 qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram. |
8 Emisit quoque columbam a se, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae. |
9 Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam. |
10 Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. |
11 At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram. |
12 Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum. |