15 Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. |
16 Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: “ Et seminibus ”, quasi in multis, sed quasi in uno: “Et semini tuo”, qui est Christus. |
17 Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. |
18 Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus. |
19 Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris. |
20 Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. |
21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. |
22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. |
23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. |
24 Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur; |
25 at ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo. |
26 Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu. |
27 Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis: |
28 non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu. |
29 Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes.
|