Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Esdrae, Caput 9

1 Postquam autem haec completa sunt, accesserunt ad me princi pes dicentes: “ Non est separatus populus Israel, sacerdotes et Levitae a populis terrarum et abominationibus eorum, Chananaei videlicet et Hetthaei et Pherezaei et Iebusaei et Ammonitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorraeorum.
2 Tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum; manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima ”.
3 Cumque audissem sermonem istum, scidi vestimentum meum et pallium et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens.
4 Convenerunt autem ad me omnes, qui timebant verba Dei Israel pro transgressione eorum, qui de captivitate venerant; et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum.
5 Et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea et, scisso vestimento et pallio, curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.
6 Et dixi: “ Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad caelum
7 a diebus patrum nostrorum. Peccavimus graviter usque ad diem hanc, et propter iniquitates nostras traditi sumus, ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum et in gladium et in captivitatem et in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac.
8 Et nunc ad momentum invenimus gratiam apud Dominum Deum nostrum, ut servaret nobis reliquias et figeret nobis tentorium in loco sancto eius et illuminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis solacium modicum in servitute nostra.
9 Quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam regum Persarum, ut darent nobis solacium, et erigeretur domus Dei nostri, et instaurarentur ruinae eius, et dedit nobis refugium in Iuda et Ierusalem.
10 Et nunc quid dicemus, Deus noster, post haec? Dereliquimus mandata tua,
11 quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens: “Terra, ad quam vos ingredimini, ut possideatis eam, terra immunda est, iuxta immunditiam populorum terrarum et abominationem eorum, qui repleverunt eam a fine usque ad finem coinquinatione sua.
12 Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum ne accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum, ut confortemini et comedatis, quae bona sunt terrae, et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum”.
13 Et post omnia, quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, non iudicasti secundum iniquitates nostras et dedisti nobis salutem, sicut est hodie,
14 numquid amplius irrita faciemus mandata tua et matrimonia iungemus cum populis abominationum istarum? Numquid iratus es nobis usque ad consummationem, ut non essent reliquiae et salus?
15 Domine, Deus Israel, tua clementia superstites sumus sicut die hac! Ecce coram te sumus in delicto nostro; non enim stari potest coram te propter hoc ”.

Liber Esdrae, Caput 10

1 Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo.
2 Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Elam et dixit Esdrae: “ Nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israel super hoc:
3 percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universas uxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, qui timent praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat.
4 Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum; confortare et fac ”.
5 Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et Levitarum et omnem Israel iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt.
6 Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavit ibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.
7 Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Ierusalem;
8 et omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipse abicietur de coetu transmigrationis.
9 Convenerunt igitur omnes viri Iudae et Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis, et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis.
10 Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: “ Vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel.
11 Et nunc date confessionem Domino, Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis ”.
12 Et respondit universa multitudo dixitque voce magna: “ Iuxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
13 Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippe peccavimus in sermone isto —
14 constituantur principes in universa multitudine; et omnes in civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas, veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc ”.
15 Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue steterunt contra hoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos.
16 Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos viros principes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, et sederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem.
17 Et absolverunt causam cunctorum, qui duxerant uxores alienigenas, intra diem primam mensis primi.
18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia;
19 et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem offerrent.
20 Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia.
21 Et de filiis Harim: Maasia et Elia et Semeia et Iehiel et Ozias.
22 Et de filiis Phassur: Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabad et Elasa.
23 Et de filiis Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse est Celita, Phethahia, Iuda et Eliezer.
24 Et de cantoribus: Eliasib. Et de ianitoribus: Sellum et Telem et Uri.
25 Et ex Israel de filiis Pharos: Remia et Iezia et Melchia et Miamin et Eleazar et Melchia et Banaia.
26 Et de filiis Elam: Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi et Ierimoth et Elia.
27 Et de filiis Zethua: Elioenai, Eliasib, Matthania et Ierimoth et Zabad et Aziza.
28 Et de filiis Bebai: Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai.
29 Et de filiis Beguai: Mosollam et Melluch et Adaia, Iasub et Saal et Ramoth.
30 Et de filiis Phahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et Maasias, Matthanias, Beseleel, Bennui et Manasse.
31 Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon,
32 Beniamin, Melluch, Samarias.
33 Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad, Eliphalet, Iermai, Manasse, Semei.
34 De filiis Bani: Maaddi, Amram et Ioel,
35 Banaia et Badaias, Cheliau,
36 Vania, Meremoth et Eliasib,
37 Matthanias, Matthanai et Iasi.
38 Et de filiis Bennui: Semei
39 et Selemias et Nathan et Adaias
40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai,
41 Azareel et Selemias, Samaria,
42 Sellum, Amaria, Ioseph.
43 De filiis Nabo: Iehiel, Matthathias, Zabad, Zabina, Ieddu et Ioel et Banaia.
44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas et dimiserunt uxores et filios.
 

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.