1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: |
2 “ Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir et propheta de eo et dices illi: |
3 Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir; et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum. |
4 Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris et scies quia ego Dominus. |
5 Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae; |
6 propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te, et sanguis te persequetur et, cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te. |
7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum et auferam de eo euntem et redeuntem |
8 et implebo montes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque in omnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent. |
9 In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus. |
10 Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditate possidebo eas!”, cum Dominus esset ibi; |
11 propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero. |
12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: “Deserti nobis ad devorandum dati sunt!”. |
13 Et insurrexistis super me ore vestro et vociferati estis vobis adversum me verba vestra; ego audivi. |
14 Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam; |
15 sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quia ego Dominus.
|