Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Prophetia Ezechielis, Caput 26

Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini ad me dicens:
“Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Ierusalem:
“Euge, confracta est
porta populorum!
Conversa est ad me;
quae erat plena, deserta est”,
propterea haec dicit Dominus Deus:
Ecce ego super te, Tyre,
et ascendere faciam ad te gentes multas,
sicut ascendit mare fluctuans;
et dissipabunt muros Tyri
et destruent turres eius,
et radam pulverem eius de ea,
et dabo eam in limpidissimam petram.
Siccatio sagenarum
erit in medio maris,
quia ego locutus sum,
ait Dominus Deus;
et erit in direptionem gentibus.
Filiae quoque eius, quae sunt in agro,
gladio interficientur,
et scient quia ego Dominus.
Quia haec dicit Dominus Deus:
Ecce ego adducam ad Tyrum
Nabuchodonosor, regem Babylonis,
ab aquilone, regem regum,
cum equis et curribus et equitibus
et coetu populoque magno.
Filias tuas, quae sunt in agro,
gladio interficiet,
et circumdabit te munitionibus
et comportabit aggerem in gyro
et levabit contra te clipeum
et vineas et arietes temperabit in muros tuos
et turres tuas destruet in armatura sua.
10 Inundatione equorum eius
operiet te pulvis eorum,
a sonitu equitum
et rotarum et curruum
movebuntur muri tui,
dum ingressus fuerit portas tuas
quasi per introitus urbis dissipatae.
11 Ungulis equorum suorum
conculcabit omnes plateas tuas,
populum tuum gladio caedet,
et columnae tuae fortissimae
in terram corruent.
12 Vastabunt opes tuas,
diripient negotiationes tuas
et destruent muros tuos
et domos tuas praeclaras subvertent
et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum
in medio aquarum ponent.
13 Et quiescere faciam tumultum canticorum tuorum,
et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius,
14 et dabo te in limpidissimam petram;
siccatio sagenarum eris,
nec aedificaberis ultra,
quia ego locutus sum,
dicit Dominus Deus.
15 Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae?
16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent pallia sua et vestimenta sua varia abicient; et induentur stupore, in terra sedebunt et attoniti et tremefacti stupebunt super te.
17 Et assumentes super te lamentum dicent tibi:
“Quomodo peristi, quae habitas in mari,
urbs inclita,
quae fuisti fortis in mari
cum habitatoribus tuis,
quos formidabant universi!
18 Nunc stupebunt naves
in die ruinae tuae,
et turbabuntur insulae in mari
ob exitum tuum”.
19 Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates, quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae,
20 detraham te cum his, qui descendunt in lacum, ad populum pristinum et collocabo te in profundis terrae sicut ruinas a saeculo cum his, qui descendunt in lacum, ut non habiteris et consistas in terra viventium;
21 in nihilum redigam te, et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum ”, dicit Dominus Deus.

Prophetia Ezechielis, Caput 27

Et factum est verbum Do mini ad me dicens:
“Tu er go, fili hominis, assume super Tyrum lamentum
et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiatrici populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus:
O Tyre, tu dixisti: “Perfecti decoris ego sum!”.
In corde maris fines tui;
qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum.
Abietibus de Sanir exstruxerunt
tibi omnia tabulata;
cedrum de libano tulerunt,
ut facerent tibi malum;
quercus de Basan
dolaverunt in remos tuos
et transtra tua fecerunt ex ebore
et cupressis de insulis Cetthim.
Byssus varia texta de Aegypto
erat tibi in velum,
ut poneretur in malo,
hyacinthus et purpura de insulis Elisa
facta sunt operimentum tuum.
Habitatores Sidonis et Aradii
fuerunt remiges tui;
sapientes tui, Tyre,
facti sunt nautae tui.
Senes Gibli et prudentes eius fuerunt in te,
ut sarcirent rimas tuas.
Omnes naves maris et nautae earum
fuerunt in te, ut mercarentur merces tuas.
10 Persae et Lud et Phut
erant in exercitu tuo,
viri bellatores tui.
Clipeum et galeam suspenderunt in te;
ipsi dederunt tibi splendorem.
11 Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu, et Gammadii erant in turribus tuis. Clipeos suos suspenderunt in muris tuis per gyrum; ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
12 Tharsis negotiatrix tua propter multitudinem cunctarum divitiarum; argentum, ferrum, stannum plumbumque dederunt pro mercibus tuis.
13 Iavan, Thubal et Mosoch ipsi institores tui; mancipia et vasa aerea adduxerunt tibi in commutationem populo tuo.
14 De domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt pro mercibus tuis ad forum tuum;
15 filii Rhodi negotiatores tui; insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos et ebenina reddiderunt tibi ut tributum.
16 Edom negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum; carbunculum, purpuram et scutulata et byssum et corallia et rubinum attulerunt pro mercibus tuis.
17 Iuda et terra Israel ipsi institores tui; frumentum primum, balsamum et mel et oleum et resinam attulerunt tibi in commutationem.
18 Damascenus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum, propter multitudinem diversarum opum; vinum de Helbon et lanam de Sahar
19 et vinum de Uzal pro mercibus tuis dederunt; ferrum fabrefactum, cassia et calamus in commutatione tua erat.
20 Dedan institores tui in tapetibus ad equitandum.
21 Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae; cum agnis et arietibus et haedis, cum quibus erant negotiatores tui.
22 Venditores Saba et Regma, ipsi negotiatores tui, universa prima aromata et omnem lapidem pretiosum et aurum dederunt pro mercibus tuis.
23 Charran et Chenne et Eden negotiatores tui; Saba, Assyria et Chelmad venditores tui.
24 Ipsi negotiatores tui cum vestibus splendidis, involucris hyacinthinis et polymitis texturisque discoloribus, funibus obvolutis et cedris in negotiationibus tuis.
25 Naves Tharsis, principes tui
in negotiatione tua;
et repleta es et glorificata nimis
in corde maris.
26 In aquis multis adduxerunt te
remiges tui;
ventus auster contrivit te
in corde maris.
27 Divitiae tuae et thesauri tui et multiplices merces tuae,
nautae tui et gubernatores tui,
resarcientes rimas tuas et commutantes merces tuas,
omnes quoque viri bellatores tui,
qui sunt in te,
cum universa multitudine tua,
quae est in medio tui,
cadent in corde maris
in die ruinae tuae.
28 A sonitu clamoris gubernatorum tuorum
conturbabuntur litora.
29 Et descendent de navibus suis
omnes, qui tenebant remum;
nautae et universi gubernatores maris
in terra stabunt.
30 Et eiulabunt super te voce magna
et clamabunt amare;
et superiacient pulverem capitibus suis,
in cinere volutabuntur.
31 Et radent super te calvitium
et accingentur ciliciis
et plorabunt te in amaritudine animae
ploratu amarissimo;
32 et assument super te congementes carmen lugubre
et plangent te:
“Quae est ut Tyrus, quae obmutuit
in medio maris?
33 Cum venissent merces tuae de mari, satiasti populos multos;
in multitudine divitiarum tuarum et mercium tuarum
ditasti reges terrae.
34 Nunc contrita es a mari
in profundis aquarum.
Opes tuae et omnis multitudo tua,
quae erat in medio tui,
ceciderunt.
35 Universi habitatores insularum
obstupuerunt super te,
et reges earum horrore formidarunt vultu conturbato;
36 negotiatores in populis sibilaverunt super te.
In horrorem facta es
et non eris usque in perpetuum” ”.

Prophetia Ezechielis, Caput 28

Et factus est sermo Domini ad me dicens:
“ Fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus:
Eo quod elevatum est cor tuum,
et dixisti: “Deus ego sum
et in cathedra deorum sedeo
in corde maris!”,
cum sis homo et non Deus,
et dedisti cor tuum quasi cor Dei.
Ecce sapientior es tu Danel,
omne secretum non est absconditum a te,
in sapientia et prudentia tua
fecisti tibi opes
et acquisisti aurum et argentum
in thesauris tuis;
in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua
multiplicasti tibi opes,
et elevatum est cor tuum in opibus tuis.
Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod fecisti cor tuum quasi cor Dei,
idcirco ecce ego adducam super te
alienos violentissimos gentium;
et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae
et polluent splendorem tuum.
In fossam detrahent te, et morieris
interitu occisorum in corde maris.
Numquid dicens loqueris: “Deus ego sum!”
coram interficientibus te,
cum sis homo et non Deus
in manu occidentium te?
10 Morte incircumcisorum morieris
in manu alienorum,
quia ego locutus sum ”,
ait Dominus Deus.
11 Et factus est sermo Domini ad me dicens: “ Fili hominis, leva planctum super regem Tyri
12 et dices ei: Haec dicit Dominus Deus:
Tu signaculum perfectum,
plenus sapientia et perfectus decore;
13 in deliciis paradisi Dei fuisti,
omnis lapis pretiosus operimentum tuum:
sardius, topazius et iaspis,
chrysolithus et onyx et beryllus,
sapphirus et carbunculus et smaragdus,
aurum opus caelaturae in te;
in die, qua conditus es, praeparata sunt.
14 Cum cherub extento et protegente te posui te,
in monte sancto Dei fuisti,
in medio lapidum ignitorum ambulasti,
15 perfectus in viis tuis
a die conditionis tuae,
donec inventa est iniquitas in te.
16 In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua
iniquitate, et peccasti.
Et eieci te de monte Dei,
et perdidit te cherub protegens
de medio lapidum ignitorum.
17 Elevatum est cor tuum in decore tuo;
perdidisti sapientiam tuam propter splendorem tuum:
in terram proieci te,
ante faciem regum dedi te, ut cernerent te.
18 In multitudine iniquitatum tuarum
et iniquitate negotiationis tuae
polluisti sanctuaria tua;
producam ergo ignem de medio tui,
qui comedat te,
et dabo te in cinerem super terram
in conspectu omnium videntium te.
19 Omnes, qui viderint te, in gentibus
obstupescent super te;
in horrorem factus es
et non eris in perpetuum ”.
20 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
21 “ Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem et propheta de ea
22 et dices: Haec dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te, Sidon,
et glorificabor in medio tui,
et scient quia ego Dominus,
cum fecero in ea iudicia
et sanctificatus fuero in ea.
23 Et immittam ei pestilentiam
et sanguinem in plateis eius,
et corruent interfecti in medio eius gladio per circuitum,
et scient quia ego Dominus.
24 Et non erit ultra domui Israel stimulus amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum, qui adversantur eis, et scient quia ego Dominus Deus.
25 Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus, et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Iacob;
26 et habitabunt in ea securi et aedificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt confidenter, cum fecero iudicia in omnibus, qui adversantur eis per circuitum, et scient quia ego Dominus Deus eorum ”.

Prophetia Ezechielis, Caput 29

In anno decimo, in decimo mense, duodecima mensis, factum est verbum Domini ad me dicens:
“ Fili hominis, pone faciem tuam contra pharaonem, regem Aegypti, et prophetabis de eo et de Aegypto universa.
Loquere et dices: Haec dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te, pharao,
rex Aegypti,
draco magne, qui cubas
in medio fluminum tuorum
et dicis: “Meus est fluvius,
et ego feci memetipsum!”.
Et ponam uncos in maxillis tuis
et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis
et extraham te de medio fluminum tuorum,
et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt.
Et proiciam te in desertum
et omnes pisces fluminum tuorum.
Super faciem terrae cades;
non colligeris neque congregaberis.
Bestiis terrae et volatilibus caeli
dedi te ad devorandum.
Et scient omnes habitatores Aegypti
quia ego Dominus,
pro eo quod fuisti baculus arundineus
domui Israel:
quando apprehenderunt te manu,
confractus es et lacerasti omnem umerum eorum
et, innitentibus eis super te,
comminutus es
et dissolvisti omnes lumbos eorum.
Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium et interficiam de te hominem et iumentum;
et erit terra Aegypti in desertum et solitudinem, et scient quia ego Dominus. Pro eo quod dixeris: “Fluvius meus est, et ego feci!”,
10 idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua, daboque terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam a Magdolo ad Syenen et usque ad terminos Chus.
11 Non pertransibit eam pes hominis, neque pes iumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis;
12 daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates eius in medio urbium subversarum erunt desolatae quadraginta annis, et dispergam Aegyptios in nationes et ventilabo eos in terras.
13 Quia haec dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo Aegyptios de populis, in quibus dispersi fuerunt,
14 et convertam sortem Aegypti et collocabo eos in terra Phatures, in terra nativitatis suae; et erunt ibi in regnum humile.
15 Inter regna cetera erit humillima et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos, ne imperent gentibus.
16 Neque erunt ultra domui Israel in confidentiam, in memoriam revocans iniquitatem, cum sequerentur eos, et scient quia ego Dominus Deus ”.
17 Et factum est in vicesimo et septimo anno, in primo, in una mensis, factum est verbum Domini ad me dicens:
18 “ Fili hominis, Nabuchodonosor, rex Babylonis, servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum; omne caput decalvatum et omnis umerus attritus est, et merces non est reddita ei neque exercitui eius de Tyro pro servitute, qua servivit adversum eam.
19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor, regi Babylonis, terram Aegypti, et accipiet opes eius et depraedabitur manubias eius et diripiet spolia eius, et erit merces exercitui illius,
20 ut stipendium eius, pro quo servivit adversum eam. Dedi ei terram Aegypti pro eo quod laboraverunt mihi, ait Dominus Deus.
21 In die illo germinare faciam cornu domui Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quoniam ego Dominus ”.

Prophetia Ezechielis, Caput 30

Et factum est verbum Do mini ad me dicens:
“ Fili ho minis, propheta et dic: Haec dicit Dominus Deus:
Ululate, vae diei,
quia iuxta est dies,
et appropinquat dies Domini,
dies nubis; tempus gentium erit.
Et veniet gladius in Aegyptum,
et erit pavor in Chus,
cum ceciderint vulnerati in Aegypto,
et ablatae fuerint opes illius,
et destructa fundamenta eius.
Chus et Phut et Lud et omne vulgus promiscuum
et Chub et filii terrae foederis
cum eis gladio cadent.
Haec dicit Dominus Deus:
Et corruent fulcientes Aegyptum,
et destruetur superbia potentiae eius;
a Magdolo usque ad Syenen gladio cadent in ea,
ait Dominus Deus.
Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes eius in medio civitatum desertarum erunt;
et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Aegyptum, et attriti fuerint omnes auxiliatores eius.
In die illa egredientur nuntii a facie mea in navibus ad conterendam confidentiam Chus, et erit pavor in eis in die Aegypti, quia veniet.
10 Haec dicit Dominus Deus: Cessare faciam pompam Aegypti in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis.
11 Ipse et populus eius cum eo violentissimi gentium adducentur ad disperdendam terram; et evaginabunt gladios suos super Aegyptum et implebunt terram interfectis.
12 Et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum. Ego Dominus locutus sum.
13 Haec dicit Dominus Deus:
Et disperdam simulacra
et cessare faciam idola de Memphi,
et dux de terra Aegypti
non erit amplius,
et dabo terrorem in terra Aegypti.
14 Et disperdam terram Phatures
et dabo ignem in Tani
et faciam iudicia in No.
15 Et effundam indignationem meam super Sin, robur Aegypti, et interficiam multitudinem No.
16 Et dabo ignem in Aegypto; quasi parturiens dolebit Sin, et in No scissura erit, et contra Memphin hostes plena die.
17 Iuvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsae captivae ducentur.
18 Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae eius; ipsam nubes operiet, filiae autem eius in captivitatem ducentur.
19 Et faciam iudicia in Aegypto, et scient quia ego Dominus ”.
20 Et factum est in undecimo anno, in primo, in septima mensis, factum est verbum Domini ad me dicens:
21 “ Fili hominis, brachium pharaonis, regis Aegypti, confregi, et ecce non est obvolutum, ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis et farciretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium.
22 Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pharaonem, regem Aegypti, et comminuam brachium eius forte sed confractum et deiciam gladium de manu eius
23 et dispergam Aegyptum in gentibus et ventilabo eos in terris.
24 Et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius; et confringam brachia pharaonis, et gemet gemitibus sicut transfixus coram facie eius.
25 Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia pharaonis concident; et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti.
26 Et dispergam Aegyptum in nationes et ventilabo eos in terras, et scient quia ego Dominus ”.

Prophetia Ezechielis, Caput 31

Et factum est in anno unde cimo, in tertio, una mensis, factum est verbum Domini ad me dicens:
“ Fili hominis, dic pharaoni, regi Aegypti, et pompae eius:
Cui similis factus es in magnitudine tua?
Ecce abies, quasi cedrus in Libano,
pulcher ramis et frondibus nemorosus
excelsusque altitudine,
et inter nubes elevatum est cacumen eius;
aquae nutrierunt illum,
abyssus exaltavit eum,
flumina eius manabant
in circuitu radicum eius,
et rivos suos emisit
ad universa ligna campi.
Propterea elevata est altitudo eius
super omnia ligna campi,
et multiplicata sunt arbusta eius,
et elevati sunt rami eius
propter aquas multas.
Cumque extendisset umbram suam,
in ramis eius fecerunt nidos
omnia volatilia caeli,
et sub frondibus eius genuerunt
omnes bestiae campi,
et sub umbra illius habitabat
universa multitudo gentium;
eratque pulcherrimus in magnitudine sua
et in dilatatione arbustorum suorum,
erat enim radix illius
iuxta aquas multas.
Cedri non fuerunt pares illi
in paradiso Dei;
abietes non adaequaverunt
ramos eius,
et platani non fuerunt
aequae frondibus illius;
omne lignum paradisi Dei
non est assimilatum illi et pulchritudini eius,
quoniam speciosum feci eum
et multis condensisque frondibus:
et aemulata sunt eum omnia ligna Eden,
quae erant in paradiso Dei.
10 Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam usque in nubes, et elevatum est cor eius in altitudine sua,
11 tradam eum in manu potentis principis gentium; faciens faciet ei: iuxta impietatem eius eieci eum.
12 Et succident illum alieni, violentissimi nationum; et proicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami eius, et confringentur arbusta eius in universis voraginibus terrae, et recedent de umbra eius omnes populi terrae et relinquent eum.
13 Super ruinam eius habitabunt
omnia volatilia caeli,
et in ramis eius erunt
universae bestiae campi,
14 ne eleventur in altitudine sua
omnia ligna aquarum neque ponant
sublimitatem suam inter nubes nec
stent apud eas in sublimitate sua
omnia, quae irrigantur aquis, quia
omnes traditi sunt in mortem
ad inferiora terrae,
in medio filiorum hominum,
ad eos, qui descendunt in lacum.
15 Haec dicit Dominus Deus: In die, quando descendit ad inferos, induxi luctum, operui propter eum abyssum et prohibui flumina eius et coercui aquas multas; obscuravi super eum Libanum, et omnia ligna agri concussa sunt.
16 A sonitu ruinae eius commovi gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his, qui descendebant in lacum; et consolata sunt in inferioribus terrae omnia ligna Eden, egregia atque praeclara in Libano, universa, quae irrigabantur aquis.
17 Nam et ipsi cum eo descenderunt ad infernum ad interfectos gladio et auxiliatores eius, qui sederant sub umbra eius in medio nationum.
18 Cui assimilatus es, o inclite atque sublimis inter ligna Eden? Et ecce deductus es cum lignis Eden ad inferiora terrae; in medio incircumcisorum dormies cum his, qui interfecti sunt gladio. Ipse est pharao et omnis pompa eius ”, dicit Dominus Deus.

Prophetia Ezechielis, Caput 32

Et factum est duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis, factum est verbum Domini ad me dicens:
“ Fili hominis, assume lamentum super pharaonem, regem Aegypti, et dices ad eum:
Leo gentium peristi,
et eras sicut draco in mari;
et bulliebas in fluminibus tuis
et conturbabas aquas pedibus tuis
et turbida faciebas flumina earum.
Haec dicit Dominus Deus:
Expandam super te rete meum
in coetu populorum multorum,
et extrahent te in sagena mea;
et proiciam te in terram,
super faciem agri abiciam te
et habitare faciam super te omnia volatilia caeli
et saturabo de te bestias universae terrae;
et dabo carnes tuas super montes
et implebo valles sanie tua.
Et irrigabo terram paedore
sanguinis tui super montes,
et voragines implebuntur ex te;
et operiam, cum exstinctus fueris, caelum
et nigrescere faciam stellas eius:
solem nube tegam,
et luna non dabit lumen suum;
omnia luminaria caeli
maerere faciam super te
et dabo tenebras super terram tuam,
dicit Dominus Deus.
Et commovebo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras, quas nescis.
10 Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus coram facie eorum, et obstupescet tremefactus unusquisque pro anima sua in die ruinae tuae.
11 Quia haec dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis veniet tibi,
12 in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam;
violentissimae gentium omnium hae
et vastabunt superbiam Aegypti,
et dissipabitur omnis pompa eius.
13 Et perdam omnia iumenta eius,
quae erant super aquas plurimas,
et non conturbabit eas pes hominis ultra,
neque ungula iumentorum turbabit eas;
14 tunc purissimas reddam aquas eorum
et flumina eorum quasi oleum adducam,
ait Dominus Deus.
15 Cum dedero terram Aegypti desolatam,
deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores eius,
scient quia ego Dominus.
16 Planctus est, et plangent eum; filiae gentium plangent eum, super Aegyptum et super omnem pompam eius plangent eum ”, ait Dominus Deus.
17 Et factum est in duodecimo anno, in quinta decima mensis, factum est verbum Domini ad me dicens:
18 “ Fili hominis, cane lugubre super pompam Aegypti et detrahe eam, ipsam et filias gentium robustarum ad inferiora terrae cum his, qui descendunt in lacum.
19 Quo pulchrior es?
Descende et dormi cum incircumcisis.
20 In medio interfectorum gladio cadent; gladius datus est, attraxerunt eam et omnes populos eius.
21 Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, cum auxiliatoribus eius descenderunt:
“Tacent incircumcisi interfecti gladio!”.
22 Ibi Assyria et omnis multitudo eius, in circuitu illius sepulcra eius, omnes interfecti, qui ceciderunt gladio;
23 quorum data sunt sepulcra in profundissimis laci, et facta est multitudo eius per gyrum sepulcri eius; universi interfecti, cadentes gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium.
24 Ibi Elam et omnis pompa eius per gyrum sepulcri sui; omnes hi interfecti ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad inferiora terrae, qui dederant quondam formidinem suam in terra viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum.
25 In medio interfectorum posuerunt cubile eius, in omni pompa eius, in circuitu eius sepulcra illius, omnes hi incircumcisi interfectique gladio; dederant enim terrorem suum in terra viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum, in medio interfectorum positi sunt.
26 Ibi Mosoch, Thubal et omnis pompa eius, in circuitu illius sepulcra eius, omnes hi incircumcisi interfectique gladio, quia dederunt formidinem suam in terra viventium;
27 et non dormient cum fortibus, qui ceciderunt a saeculo et descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt scuta eorum super ossa eorum, quia terror fortium erat in terra viventium.
28 Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cum interfectis gladio.
29 Ibi Idumaea, reges eius et omnes duces eius, qui dati sunt in robore suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormiunt et cum his, qui descenderunt in lacum.
30 Ibi principes aquilonis omnes et universi Sidonii, qui deducti sunt cum interfectis in terrore suo, in sua fortitudine confusi; qui dormiunt incircumcisi cum interfectis gladio et sustulerunt confusionem suam cum his, qui descendunt in lacum.
31 Videbit eos pharao et consolabitur super universa pompa sua. Interfecti sunt gladio pharaonis et omnis exercitus eius, ait Dominus Deus,
32 quia dedi terrorem meum in terra viventium; et prostratus est in medio incircumcisorum cum interfectis gladio pharaonis et omnis pompa eius ”, ait Dominus Deus.

Prophetia Ezechielis, Caput 33

Et factum est verbum Do mini ad me dicens:
“ Fili ho minis, loquere ad filios populi tui et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de finibus suis et constituerit eum sibi speculatorem,
et ille viderit gladium venientem super terram et cecinerit bucina et annuntiaverit populo;
audiens autem quisquis ille est sonum bucinae, non se observaverit, veneritque gladius et tulerit eum: sanguis ipsius super caput eius erit;
sonum bucinae audivit et non se observavit, sanguis eius in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvavit.
Quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina, et populus non se custodierit; veneritque gladius et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram.
Te autem, fili hominis, speculatorem dedi domui Israel. Audiens ergo ex ore meo sermonem, commonebis eos ex me.
Si, me dicente ad impium: Impie, morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.
Si autem commonueris impium, ut a viis suis convertatur, et ille non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.
10 Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel: Sic locuti estis, dicentes: “Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus; quomodo ergo vivere poterimus?”.
11 Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel?
12 Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die praevaricatus fuerit; et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua; et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit.
13 Etiamsi dixero iusto quod vita vivat, et, confisus in iustitia sua, fecerit iniquitatem, omnes iustitiae eius oblivioni tradentur, et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur.
14 Sin autem dixero impio: Morte morieris, et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam,
15 pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quidquam iniustum, vita vivet et non morietur;
16 omnia peccata eius, quae peccavit, non imputabuntur ei: iudicium et iustitiam fecit, vita vivet.
17 Et dicunt filii populi tui: “Non est aequa via Domini”; et ipsorum via iniqua est.
18 Cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitates, morietur in eis;
19 et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam, vivet in eis.
20 Et dicitis: “Non est recta via Domini”. Unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis, domus Israel ”.
21 Et factum est in duodecimo anno, in decimo, in quinta mensis transmigrationis nostrae, venit ad me, qui fugerat de Ierusalem, dicens: “ Vastata est civitas ”.
22 Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat; aperuitque os meum, donec veniret ad me mane, et, aperto ore meo, non silui amplius.
23 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
24 “ Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel, loquentes aiunt: “Unus erat Abraham et hereditate possedit terram; nos autem multi, nobis data est terra in possessionem”.
25 Idcirco dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad idola vestra et sanguinem funditis, numquid terram hereditate possidebitis?
26 Stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit, et terram hereditate possidebitis?
27 Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, qui in ruinosis habitant, gladio cadent; et, qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum; qui autem in praesidiis et in speluncis sunt, peste morientur.
28 Et dabo terram in solitudinem et desertum, et deficiet superba fortitudo eius, et desolabuntur montes Israel, ita ut nullus sit qui per eos transeat;
29 et scient quia ego Dominus, cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas, quas operati sunt.
30 Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te iuxta parietes et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum, vir ad fratrem suum, loquentes: “Venite et audite, qui sit sermo egrediens a Domino”.
31 Et veniunt ad te quasi si conveniat populus, et sedent coram te populus meus; et audiunt sermones tuos et non faciunt eos, quia quasi amatores loquuntur, et avaritiam suam sequitur cor eorum.
32 Et es eis quasi carmen amatorum, quod suavi voce et cum dulci chordarum sono canitur, et audiunt verba tua et non faciunt ea.
33 Et cum venerit, quod praedictum est — ecce enim venit — tunc scient quod prophetes fuerit inter eos ”.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.