1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: |
2 “ Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon et propheta de eis |
3 et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: “Euge!” super sanctuarium meum, quia pollutum est, et super terram Israel, quoniam desolata est, et super domum Iudae, quoniam ducti sunt in captivitatem, |
4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem, et collocabunt castra sua in te et ponent in te tentoria sua; ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum. |
5 Daboque Rabba in pascua camelorum et filios Ammon in cubile pecorum, et scietis quia ego Dominus. |
6 Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israel, |
7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram, et scies quia ego Dominus. |
8 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: “Ecce sicut omnes gentes domus Iudae!”, |
9 idcirco ecce ego aperiam latus Moab privans eam civitatibus, civitatibus, inquam, eius, a finibus eius, decore terrae: Bethiesimoth et Baalmeon et Cariathaim; |
10 filiis orientis cum filiis Ammon dabo eam in hereditatem, ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus. |
11 Et in Moab faciam iudicia, et scient quia ego Dominus. |
12 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea ultionem, ut se vindicaret de domo Iudae, peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis, |
13 idcirco haec dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumaeam et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam desertum; de Theman et usque Dedan gladio cadent. |
14 Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israel, et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus. |
15 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palaestini in vindicta et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias sempiternas, |
16 propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos et interficiam Cherethaeos et perdam reliquias maritimae regionis; |
17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore, et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos ”.
|