1 Et vidi: et ecce super fir mamentum, quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii apparuit super ea. |
2 Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: “ Ingredere in medio rotarum, quae sunt subtus cherub, et imple manus tuas prunis ignis, quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem ”. Ingressusque est in conspectu meo. |
3 Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. |
4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus, et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini. |
5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis. |
6 Cumque praecepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens: “ Sume ignem de medio rotarum, de medio cherubim ”, ingressus ille stetit iuxta rotam; |
7 et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim, et sumpsit et dedit in manus eius, qui indutus erat lineis; qui accipiens egressus est. |
8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum, |
9 et vidi: et ecce quattuor rotae iuxta cherubim; rota una iuxta cherub unum, et rota alia iuxta cherub unum, species autem rotarum erat quasi species lapidis chrysolithi, |
10 et aspectus earum similitudo una illis quattuor, quasi sit rota in medio rotae. |
11 Cumque ambularent in quattuor partes, gradiebantur et non convertebantur ambulantes, sed ad locum, ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae nec convertebantur, cum ambularent. |
12 Et omne corpus eorum et terga et manus et pennae et rotae plena erant oculis in circuitu illis quattuor; |
13 et rotae istae vocatae sunt Volubiles, audiente me. |
14 Quattuor autem facies habebat unumquodque: facies prima facies cherub, et facies secunda facies hominis, et tertia facies leonis, et quarta facies aquilae. |
15 Et elevati sunt cherubim: ipsum est animal, quod videram iuxta fluvium Chobar. |
16 Cumque ambularent, cherubim ibant pariter, et rotae iuxta ea; et cum elevarent cherubim alas suas, ut exaltarentur de terra, non convertebantur rotae, sed et ipsae iuxta erant. |
17 Stantibus illis, stabant et cum elevatis elevabantur; spiritus enim animalium erat in eis. |
18 Et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubim; |
19 et elevantes cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me, et, illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt; et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super eos. |
20 Ipsum est animal, quod vidi subter Deum Israel iuxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent. |
21 Quattuor per quattuor vultus unicuique, et quattuor alae unicuique, et similitudo manus hominis sub alis eorum; |
22 et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quorum aspectum videram iuxta fluvium Chobar. Et singuli ante faciem suam gradiebantur.
|