Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Exodus, Caput 25

1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis ea.
3 Haec sunt autem, quae accipere debetis: aurum et argentum et aes,
4 hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum
5 et pelles arietum rubricatas pellesque delphini et ligna acaciae,
6 oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in thymiama boni odoris,
7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale.
8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum.
9 Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud.
10 Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem.
11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque supra coronam auream per circuitum
12 et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in quattuor arcae pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in altero.
13 Facies quoque vectes de lignis acaciae et operies eos auro;
14 inducesque per circulos, qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis;
15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis.
16 Ponesque in arcam testimonium, quod dabo tibi.
17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo.
18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte propitiatorii,
19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius.
20 Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium,
21 quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi.
22 Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel.
23 Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem.
24 Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam auream per circuitum.
25 Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream.
26 Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes.
27 Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
28 Ipsosque vectes facies de lignis acaciae et circumdabis auro, et per ipsos subvehitur mensa.
29 Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur.
32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere et tres ex altero.
33 Tres scyphi quasi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores: hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili.
34 In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores.
35 Singulae sphaerulae sub binis calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno.
36 Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erunt, totum ductile de auro purissimo.
37 Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso.
38 Emunctoria quoque et vasa, in quibus emuncta condantur, fient de auro purissimo.
39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
40 Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.

Liber Exodus, Caput 26

1 Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso re torta et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies.
2 Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quattuor cubitorum erit. Unius mensurae fient universae cortinae.
3 Quinque cortinae sibi iungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt.
4 Ansulas hyacinthinas in latere facies cortinae unius in extremitate iuncturae et similiter facies in latere cortinae extremae in iunctura altera.
5 Quinquaginta ansulas facies in cortina una et quinquaginta ansulas facies in summitate cortinae, quae est in iunctura altera, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat.
6 Facies et quinquaginta fibulas aureas, quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum habitaculum fiat.
7 Facies et saga cilicina undecim pro tabernaculo super habitaculum.
8 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor; aequa erit mensura sagorum omnium.
9 E quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta ansas in ora sagi iuncturae alterius.
11 Facies et quinquaginta fibulas aeneas, quibus iungantur ansae, ut unum ex omnibus tabernaculum fiat.
12 Quod autem superfuerit in sagis, quae parantur tecto, id est unum sagum, quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora habitaculi;
13 et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera, qui plus est in longitudine sagorum tabernaculi utrumque latus habitaculi protegens.
14 Facies et operimentum aliud pro tabernaculo de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de pellibus delphini.
15 Facies et tabulas stantes habitaculi de lignis acaciae,
16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem.
17 In tabula una duo pedes fient, quibus tabula alteri tabulae conectatur; atque in hunc modum cunctae tabulae habitaculi parabuntur.
18 Quarum viginti erunt in latere meridiano, quod vergit ad austrum;
19 quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis pedibus singularum tabularum subiciantur.
20 In latere quoque secundo habitaculi, quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt,
21 quadraginta habentes bases argenteas; binae bases singulis tabulis supponentur.
22 Ad occidentalem vero plagam in tergo habitaculi facies sex tabulas;
23 et rursum alias duas, quae in angulis erigantur, post tergum habitaculi.
24 Eruntque geminae a deorsum usque sursum in compaginem unam; ita erit duabus istis, pro duabus angulis erunt.
25 Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
26 Facies et vectes de lignis acaciae, quinque ad continendas tabulas in uno latere habitaculi
27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri in tergo ad occidentalem plagam;
28 vectis autem medius transibit per medias tabulas a summo usque ad summum.
29 Ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos, per quos vectes tabulata contineant, quos operies laminis aureis.
30 Et eriges habitaculum iuxta exemplar, quod tibi in monte monstratum est.
31 Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, opere polymito, cum cherubim intextis.
32 Quod appendes in quattuor columnis de lignis acaciae, quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt uncos aureos, sed bases argenteas.
33 Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur.
34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum
35 mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte aquilonis.
36 Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii.
37 Et quinque columnas deaurabis lignorum acaciae, ante quas ducetur velum, quarum erunt unci aurei et bases aeneae.

Liber Exodus, Caput 27

1 Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine.
2 Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere.
3 Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis.
4 Craticulamque facies ei in modum retis aeneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei,
5 et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque ad altaris medium.
6 Facies et vectes altaris de lignis acaciae duos, quos operies laminis aeneis,
7 et induces per anulos; eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
8 Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte monstratum est, sic facient.
9 Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine
10 et columnas viginti et bases totidem aeneas et uncos columnarum anulosque earum argenteos.
11 Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei.
12 In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem.
13 In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt,
14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem;
15 et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem.
16 In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem.
17 Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae.
18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.
19 Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos eius et omnes paxillos atrii ex aere facies.
20 Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
21 in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.

Liber Exodus, Caput 28

1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
2 Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in gloriam et decorem;
3 et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
4 Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi;
5 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque et byssum.
6 Facient autem ephod de auro et hyacintho ac purpura coccoque bysso retorta opere polymito.
7 Duas fascias umerales habebit et in utroque latere summitatum suarum copulabitur cum eis.
8 Et balteus super ephod ad constringendum, eiusdem operis et unum cum eo, erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
9 Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel:
10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum.
11 Opere sculptoris et caelatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos textura aurea;
12 et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem.
13 Facies ergo margines textas ex auro
14 et duas catenulas ex auro purissimo quasi funiculos opus tortile et inseres catenulas tortas marginibus.
15 Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
16 Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
17 Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus;
18 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;
19 in tertio hyacinthus, achates et amethystus;
20 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
21 Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
22 Facies in pectorali catenas quasi funiculos, opus tortile, ex auro purissimo;
23 et duos anulos aureos, quos pones in utraque pectoralis summitate;
24 catenasque aureas iunges anulis, qui sunt in marginalibus eius;
25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.
26 Facies et duos anulos aureos, quos pones in summitatibus pectoralis in ora interiore, quae respicit ephod.
27 Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius iuxta iuncturam eius supra balteum ephod,
28 et stringatur pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod, et a se invicem pectorale et ephod nequeant separari.
29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in pectorali iudicii super cor suum, quando ingredietur sanctuarium: memoriale coram Domino in aeternum.
30 Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper.
31 Facies et pallium ephod totum hyacinthinum,
32 in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis, sicut in capitio loricae, ne rumpatur.
33 Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis;
34 ita ut sit tintinnabulum aureum inter singula mala punica.
35 Et vestietur eo Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus, quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: "Sanctum Domino".
37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram
38 super frontem Aaron. Portabitque Aaron iniquitatem contra sancta, quae sanctificabunt filii Israel in cunctis muneribus et donariis suis. Eritque lamina semper in fronte eius, ut placatus eis sit Dominus.
39 Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii.
40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem;
41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et unges eos et implebis manus eorum sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.
42 Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femora;
43 et utentur eis Aaron et filii eius, quando ingredientur tabernaculum conventus, vel quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum.

Liber Exodus, Caput 29

1 Sed et hoc facies eis, ut mihi in sacerdotio consecrentur: tolle vitulum unum de armento et arietes duos immaculatos
2 panesque azymos et crustulas absque fermento, quae conspersa sint oleo, lagana quoque azyma oleo lita; de simila triticea cuncta facies
3 et posita in canistro offeres, vitulum quoque et duos arietes.
4 Aaron ac filios eius applicabis ad ostium tabernaculi conventus. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,
5 indues Aaron vestimentis suis, id est subucula et tunica ephod et ephod et pectorali, quod constringes ei cingulo ephod;
6 et pones tiaram in capite eius et diadema sanctum super tiaram
7 et oleum unctionis fundes super caput eius; atque hoc ritu consecrabitur.
8 Filios quoque illius applicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo
9 et impones eis mitras; eruntque sacerdotes mihi iure perpetuo.
Postquam impleveris manus Aaron et filiorum eius,
10 applicabis et vitulum coram tabernaculo conventus; imponentque Aaron et filii eius manus super caput illius,
11 et mactabis eum in conspectu Domini, iuxta ostium tabernaculi conventus.
12 Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius.
13 Sumes et adipem totum, qui operit intestina, et reticulum iecoris ac duos renes et adipem, qui super eos est, et offeres comburens super altare;
14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
15 Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus;
16 quem cum mactaveris, tolles sanguinem eius et fundes super altare per circuitum.
17 Ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius.
18 Et adolebis totum arietem super altare: holocaustum est Domino, odor suavissimus, incensum est Domino.
19 Tolles quoque arietem alterum, super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus;
20 quem cum immolaveris, sumes de sanguine ipsius et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum ac pedis dextri; fundesque sanguinem super altare per circuitum.
21 Cumque tuleris de sanguine, qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes eius, filios et vestimenta eorum cum ipso. Et sanctus erit ipse et vestimenta eius et filii eius et vestimenta eorum cum ipso.
22 Tollesque adipem de ariete et caudam et arvinam, quae operit intestina, ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis,
23 tortamque panis unam, crustulam unam conspersam oleo, laganum unum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini;
24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, ut agitent ea coram Domino.
25 Suscipiesque universa de manibus eorum et incendes in altari super holocausto in odorem suavissimum in conspectu Domini; quia incensum est Domino.
26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, elevabisque illud coram Domino; et cedet in partem tuam.
27 Sanctificabisque pectusculum elevatum et armum oblatum, quem de ariete separasti,
28 quo initiatus est Aaron et filii eius; cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel; quia oblatio est et oblatio erit a filiis Israel de victimis eorum pacificis, oblatio eorum Domino.
29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et impleantur in ea manus eorum.
30 Septem diebus utetur illa, qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius, qui ingredietur tabernaculum conventus, ut ministret in sanctuario.
31 Arietem autem consecrationis tolles et coques carnes eius in loco sancto.
32 Et vescetur Aaron et filii eius carnibus arietis et panibus, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi conventus.
33 Et comedent ea, quibus expiatio facta fuerit ad implendum manus eorum, ad sanctificandum eos. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancta sunt.
34 Quod si remanserit de carnibus consecrationis sive de panibus usque mane, combures reliquias igni; non comedentur, quia sancta sunt.
35 Omnia, quae praecepi tibi, facies super Aaron et filiis eius. Septem diebus consecrabis manus eorum
36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare expians illud et unges illud in sanctificationem.
37 Septem diebus expiabis altare et sanctificabis; et erit sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
38 Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies iugiter,
39 unum agnum mane et alterum vespere;
40 decimam partem similae conspersae oleo tunso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno.
41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et libationis in odorem suavitatis, incensum Domino,
42 holocaustum perpetuum in generationes vestras, ad ostium tabernaculi conventus coram Domino, ubi conveniam vos, ut loquar ad te.
43 Ibi conveniam filios Israel, et sanctificabitur locus in gloria mea.
44 Sanctificabo et tabernaculum conventus cum altari et Aaron cum filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi.
45 Et habitabo in medio filiorum Israel eroque eis Deus;
46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti, ut manerem inter illos: ego Dominus Deus ipsorum.

Liber Exodus, Caput 30

1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciae
2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis, id est quadrangulum, et duos cubitos in altitudine; cornua ex ipso procedent.
3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum
4 et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
5 Ipsos quoque vectes facies de lignis acaciae et inaurabis.
6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te.
7 Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud;
8 et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius nec holocaustum nec oblationem, nec libabitis libamina.
10 Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino ”.
11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
12 “ Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
13 Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii siclus viginti obolos habet ; media pars sicli offeretur Domino.
14 Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium;
15 dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet, quando dabitis oblationem Domino in expiationem animarum vestrarum.
16 Susceptamque expiationis pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum ”.
17 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
18 “ Facies et labrum aeneum cum basi aenea ad lavandum; ponesque illud inter tabernaculum conventus et altare. Et, missa aqua,
19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes.
20 Quando ingressuri sunt tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino.
21 Et lavabunt manus et pedes, ne moriantur: legitimum sempiternum erit, ipsi et semini eius per successiones ”.
22 Locutusque est Dominus ad Moysen
23 dicens: “ Sume tibi aromata prima myrrhae electae quingentos siclos et cinnamomi boni odoris medium, id est ducentos quinquaginta siclos, calami suave olentis similiter ducentos quinquaginta,
24 casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin.
25 Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit.
26 Et unges ex eo tabernaculum conventus et arcam testamenti
27 mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia eius, altaria thymiamatis
28 et holocausti et universam supellectilem, quae ad cultum eorum pertinet, et labrum cum basi sua.
29 Sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.
30 Aaron et filios eius unges sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
31 Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
32 Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctum est et sanctum erit vobis.
33 Homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo super alienum, exterminabitur de populo suo ”.
34 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia.
35 Faciesque thymiama compositum opere unguentarii, sale conditum et purum et sanctum.
36 Cumque in tenuissimum pulverem ex parte contuderis, pones ex eo coram testimonio in tabernaculo conventus, in quo conveniam ad te: sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia tibi sanctum erit pro Domino;
38 homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis ”.

Liber Exodus, Caput 31

1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Ecce voca vi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae
3 et implevi eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia in omni opere
4 ad excogitandum, quidquid fabrefieri potest ex auro et argento et aere,
5 ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, ad faciendum omne opus;
6 dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta, quae praecepi tibi:
7 tabernaculum conventus et arcam testimonii et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi
8 mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
9 et holocausti et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua
10 et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris,
11 oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario: omnia, quae praecepi tibi, facient ”.
12 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
13 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
14 Custodite sabbatum, sanctum est enim vobis. Qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
15 Sex diebus facietis opus; in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit opus in hac die, morietur.
16 Custodiant filii Israel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis: pactum est sempiternum
17 inter me et filios Israel signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit et respiravit ”.
18 Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei.
Lire la suite:Liber Exodus, Caput 32

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.