Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Esther, Caput 1,  versus 1

 Anno secundo, regnante Artaxerxe rege magno, prima die mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin,
 vir magnus, qui ministrabat in aula regia.
 Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio magna super terram.
 Et ecce duo dracones magni parati prodierunt uterque luctari;
 et facta est illorum magna pugna, et dominabantur, et congregatae sunt nationes
 in die tenebroso et malo, et fuit perturbatio magna in habitantibus super terram.
 Et timuerunt perditionem
 clamaveruntque ad Deum. Et a voce clamoris eorum factus est fons parvus, qui crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit.
 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos.
 Quod cum vidisset somnium Mardochaeus et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet; et fixum habebat in animo, quousque revelaretur.
 









Et fuit in diebus Asueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias,
Lire la suite:Liber Esther, Caput 1

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.