1 Et vos, cum essetis mortui de lictis et peccatis vestris, |
2 in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae; |
3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri. |
4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, |
5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia estis salvati — |
6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu, |
7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. |
8 Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est: |
9 non ex operibus, ut ne quis glorietur. |
10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. |
11 Propter quod memores estote, quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta, |
12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo. |
13 Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. |
14 Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua, |
15 legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem, |
16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitiam in semetipso. |
17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope; |
18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. |
19 Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei, |
20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, |
21 in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino, |
22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
|