1 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. |
2 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum hominum, et vivens hoc conferet in corde. |
3 Melior est tristitia risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus. |
4 Cor sapientium in domo luctus, et cor stultorum in domo laetitiae. |
5 Melius est a sapiente corripi quam laetari stultorum canticis, |
6 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. |
7 Quia calumnia stultum facit sapientem, et munus cor insanire facit. |
8 “ Melior est finis negotii quam principium, melior est patiens arrogante ”. |
9 Ne sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. |
10 Ne dicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? ”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc. |
11 Bona est sapientia cum divitiis et prodest videntibus solem. |
12 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo. |
13 Considera opera Dei: quod nemo possit corrigere, quod ille curvum fecerit. |
14 In die bona fruere bonis et in die mala considera: sicut hanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro. |
15 Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua, et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua. |
16 Noli esse nimis iustus neque sapiens supra modum! Cur te perdere vis? |
17 Ne agas nimis impie et noli esse stultus! Cur mori debeas in tempore non tuo? |
18 Bonum est ut, quod habes, teneas, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam, quia qui timet Deum, utrumque devitat. |
19 Sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis. |
20 Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet. |
21 Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi; |
22 scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis. |
23 Cuncta tentavi in sapientia, dixi: “ Sapiens efficiar ”. |
24 Et ipsa longius recessit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profunditas. Quis inveniet eam? |
25 Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et errorem imprudentiam. |
26 Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet eam; qui autem peccator est, capietur ab illa. |
27 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem, |
28 quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni: Hominem de mille unum repperi, mulierem ex omnibus non inveni. |
29 Ecce solummodo hoc inveni: Quod fecerit Deus hominem rectum, et ipsi quaesierint infinitas quaestiones.
|