Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Deuteronomii, Caput 29

Vocavitque Moyses omnem Israel et dixit ad eos: “ Vos vidistis universa, quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius,
tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa portentaque ingentia;
et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures, quae possint audire, usque in praesentem diem.
Adduxi vos quadraginta annis per desertum; non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt,
panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester.
Et venistis ad hunc locum, egressusque est Sehon rex Hesebon et Og rex Basan occurrentes nobis ad pugnam, et percussimus eos.
Et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse.
Custodite ergo verba pacti huius et implete ea, ut prosperemini in universis, quae facitis.
Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri ac tribus et maiores natu atque praefecti, omnis vir Israel,
10 liberi et uxores vestrae et advena tuus, qui tecum moratur in castris, a lignorum caesoribus usque ad hos, qui hauriunt aquas tuas,
11 ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iure iurando, quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum,
12 ut suscitet te sibi hodie in populum, et ipse sit Deus tuus, sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob.
13 Nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmo,
14 sed cunctis hic nobiscum hodie praesentibus coram Domino Deo nostro et illis, qui hodie hic nobiscum non adsunt.
15 Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Aegypti et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes
16 vidistis abominationes et idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quae colebant.
17 Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cuius cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium, et sit inter vos radix germinans fel et absinthium;
18 cumque audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo dicens: “Pax erit mihi, etsi ambulabo in pravitate cordis mei”, et absumat terram irriguam et sitientem.
19 Dominus non ignoscet ei, sed tunc quam maxime furor eius fumabit et zelus contra hominem illum, et sedebunt super eum omnia maledicta, quae scripta sunt in hoc volumine, et delebit Dominus nomen eius sub caelo
20 et consumet eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, iuxta maledictiones foederis, quae in hoc libro legis scriptae sunt.
21 Dicetque sequens generatio, filii vestri, qui nascentur deinceps, et peregrini, qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus,
22 sulphur et salem: combusta est omnis humus eius, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae, Adamae et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo.
23 Et dicent omnes gentes: “Quare sic fecit Dominus terrae huic? Quae est haec ira furoris immensa?”.
24 Et respondebunt: “Quia dereliquerunt pactum Domini, Dei patrum suorum, quod pepigit cum eis, quando eduxit eos de terra Aegypti,
25 et servierunt diis alienis et adoraverunt eos, quos nesciebant et quibus non fuerant attributi;
26 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quae in hoc volumine scripta sunt,
27 et eiecit eos de terra eorum in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur”.
28 Abscondita Domino Deo nostro, manifesta autem nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis huius.

Liber Deuteronomii, Caput 30

Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedic tio et maledictio, quas proposui in conspectu tuo, et ductus paenitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus,
et reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis secundum omnia, quae ego hodie praecipio tibi, cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua,
reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit.
Si ad cardines caeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus et assumet
atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam; et feliciorem et maioris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui.
Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua, ut possis vivere.
Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos, qui oderunt te et persequuntur.
Tu autem reverteris et audies vocem Domini faciesque universa mandata, quae ego praecipio tibi hodie;
et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum et in ubertate terrae tuae, in rerum omnium largitate; revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis.
10 Si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris mandata eius et praecepta, quae in hac lege conscripta sunt, et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua.
11 Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est neque procul positum
12 nec in caelo situm, ut possis dicere: “Quis nobis ad caelum valet ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?”.
13 Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: “Quis nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est?”.
14 Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum.
15 Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum.
16 Si oboedieris mandatis Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et praecepta atque iudicia, vives; ac multiplicabit te benedicetque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam.
17 Sin autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis,
18 praedico vobis hodie quod pereatis et parvo tempore moremini in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredieris possidendam.
19 Testes invoco hodie contra vos caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas et semen tuum
20 et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhaereas — ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum — ut habites in terra, pro qua iuravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret eam illis ”.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.