Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Deuteronomii, Caput 12

1 Haec sunt praecepta atque iudicia, quae facere debetis in terra, quam Dominus, Deus patrum tuorum, daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris.
2 Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum.
3 Dissipate aras eorum et confringite lapides, palos igne comburite et idola comminuite, disperdite nomina eorum de locis illis.
4 Non facietis ita Domino Deo vestro.
5 Sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo, venietis
6 et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras, decimas et donaria manuum vestrarum et vota atque dona, primogenita boum et ovium.
7 Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis, ad quae miseritis manum vos et domus vestrae, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester.
8 Non facietis secundum omnia, quae nos hic facimus hodie, singuli, quod sibi rectum videtur;
9 neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
10 Transibitis Iordanem et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis
11 in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut habitet nomen eius in eo. Illuc omnia, quae praecipio, conferetis: holocausta et hostias ac decimas et donaria manuum vestrarum et, quidquid praecipuum est in muneribus, quae vovebitis Domino.
12 Ibi laetabimini coram Domino Deo vestro vos, filii ac filiae vestrae, famuli et famulae atque Levites, qui in urbibus vestris commoratur; neque enim habet partem et possessionem inter vos.
13 Cave, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris,
14 sed in eo, quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum, offeres holocausta et ibi facies quaecumque praecipio tibi.
15 Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide et comede carnem iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in omnibus urbibus tuis; sive immundus sive mundus comedet illam, sicut capream et cervum,
16 absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes.
17 Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui, primogenita armentorum et pecorum et omnia, quae voveris et sponte offerre volueris, et primitiva manuum tuarum.
18 Sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus ac filia tua, servus et famula atque Levites, qui manet in urbibus tuis; et laetaberis coram Domino Deo tuo in cunctis, ad quae extenderis manum tuam.
19 Cave, ne derelinquas Levitem omni tempore, quo versaris in terra tua.
20 Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua, comedes carnem secundum omne desiderium animae tuae;
21 locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut sit nomen eius ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quae dederit tibi Dominus, sicut praecepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet.
22 Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis; et mundus et immundus in commune vescentur.
23 Hoc solum cave, ne sanguinem comedas; sanguis enim eorum anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus.
24 Non comedes eum, sed super terram fundes quasi aquam;
25 non comedes eum, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris, quod placet in conspectu Domini.
26 Quae autem sanctificaveris et voveris Domino, tolles et venies ad locum, quem elegerit Dominus,
27 et offeres holocausta tua, carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui; sanguis hostiarum tuarum fundetur in altari, carnibus autem ipse vesceris.
28 Observa et audi omnia, quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris, quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui.
29 Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas atque habitaveris in terra earum,
30 cave, ne irretiaris per eas, postquam te fuerint introeunte subversae, et requiras caeremonias earum dicens: “Sicut coluerunt gentes istae deos suos, ita et ego colam”.
31 Non facies similiter Domino Deo tuo; omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis offerentes etiam filios et filias et comburentes igne.

Liber Deuteronomii, Caput 13

1 Quod praecipio vobis, hoc custodite et facite, nec addas quidquam nec minuas.
2 Si surrexerit in medio tui prophetes aut, qui somnium vidisse se dicat, et dederit tibi signum vel portentum,
3 et evenerit, quod locutus est, et dixerit tibi: “Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis”,
4 non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra.
5 Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et mandata illius custodite et audite vocem eius; ipsi servietis et ipsi adhaerebitis.
6 Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui.
7 Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor, quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: “Eamus et serviamus diis alienis”, quos ignorasti tu et patres tui,
8 de diis cunctarum in circuitu gentium, quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae,
9 non acquiescas ei nec audias, neque parcat ei oculus tuus, ut miserearis et occultes eum,
10 sed interficies. Sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum:
11 lapidibus obrutus necabitur, quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis,
12 ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile in medio tui.
13 Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos:
14 “Egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis suae atque dixerunt: Eamus et serviamus diis alienis”, quos ignorastis,
15 quaere sollicite et, diligenter rei veritate perspecta, si inveneris certum esse, quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam in medio tui,
16 percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam ac omnia, quae in illa sunt.
17 Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum eius et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus: non aedificabitur amplius.
18 Et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua, ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te, sicut iuravit patribus tuis,
19 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.

Liber Deuteronomii, Caput 14

1  Filii estote Domini Dei ve stri; non vos incidetis nec fa cietis calvitium inter oculos vestros super mortuo,
2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram.
3 Ne comedatis quidquid abominabile est.
4 Hoc est animal, quod comedere potestis: bovem et ovem et capram,
5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, rupicapram.
6 Omne animal inter pecora, quod findit ungulam plene in duas partes et ruminat, comedetis;
7 de his autem, quae ruminant et ungulam non findunt, haec comedere non debetis: camelum, leporem, hyracem, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
8 Sus quoque, quoniam dividit ungulam et non ruminat, immunda erit vobis: carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis.
9 Haec comedetis ex omnibus, quae morantur in aquis: quae habent pinnulas et squamas comedite;
10 quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt vobis.
11 Omnes aves mundas comedite;
12 has autem ne comedatis: aquilam scilicet et grypem et alietum,
13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum
14 et omne corvini generis,
15 struthionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum,
16 bubonem ac cycnum et ibin
17 ac mergulum, porphyrionem et nycticoracem,
18 erodium et charadrium, singula in genere suo, upupam quoque et vespertilionem.
19 Et omne, quod reptat et pinnulas habet, immundum erit vobis, nec comedetur.
20 Omne volatile, quod mundum est, comedite.
21 Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo tuo.
Non coques haedum in lacte matris suae.
22 Decimam partem separabis de cunctis frugibus seminis tui, quae nascuntur in terra per annos singulos;
23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, ut in eo nomen illius habitet, decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis, ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
24 Cum autem longior fuerit tibi via et locus, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut ponat nomen suum ibi tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta portare,
25 vendes omnia et in pretium rediges; portabisque manu tua et proficisceris ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus,
26 et emes ex eadem pecunia, quidquid tibi placuerit, sive ex armentis sive ex ovibus, vinum quoque et siceram et omne, quod desiderat anima tua; et comedes ibi coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua
27 et Levites, qui intra portas tuas est: cave, ne derelinquas eum, quia non habet partem nec possessionem tecum.
28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus, quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra portas tuas;
29 venietque Levites, qui non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris.

Liber Deuteronomii, Caput 15

1 Septimo anno facies remis sionem,
2 quae hoc ordine ce lebrabitur: cui debetur aliquid a proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domino.
3 A peregrino exiges; civem et propinquum repetendi, quod tuum est, non habebis potestatem.
4 Sed omnino indigens non erit apud te, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem,
5 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universum mandatum hoc, quod ego hodie praecipio tibi,
6 quia Dominus Deus tuus benedicet tibi, ut pollicitus est. Fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum; dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.
7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur in una civitatum tuarum in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum nec contrahes manum;
8 sed aperies eam pauperi fratri tuo et dabis mutuum, quod eum indigere perspexeris.
9 Cave, ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: “Appropinquat septimus annus remissionis”, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo nolens ei, quod postulat, mutuum commodare, ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.
10 Sed dabis ei, nec contristabitur cor tuum in eius necessitatibus sublevandis, nam propter hoc benedicet tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo et in cunctis, ad quae manum miseris.
11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra tua.
12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum;
13 et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris.
14 Sed dabis ei viaticum de gregibus et de area et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi.
15 Memento quod et ipse servieris in terra Aegypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus; idcirco ego nunc hoc praecipio tibi.
16 Sin autem dixerit: “Nolo egredi”, eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat,
17 assumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae, et serviet tibi usque in aeternum. Ancillae quoque similiter facies.
18 Non sit durum in oculis tuis dimittere eum liberum, quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi, et benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus, quae egeris.
19 De primogenitis, quae nascuntur in armentis et ovibus tuis, quidquid sexus est masculini, sanctificabis Domino Deo tuo; non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium.
20 In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco, quem elegerit Dominus, tu et domus tua.
21 Sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabis illud Domino Deo tuo,
22 sed intra portas tuas comedes illud; tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo.
23 Solum sanguinem eorum non comedes, sed effundes in terram quasi aquam.

Liber Deuteronomii, Caput 16

1 Observa mensem Abib, ut facias Pascha Domino Deo tuo; quoniam in isto mense Abib eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte.
2 Immolabisque Pascha Domino Deo tuo de ovibus et de bobus in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi.
3 Non comedes cum eo panem fermentatum; septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam festinanter egressus es de Aegypto, ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae.
4 Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus; et non manebit de carnibus eius, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane.
5 Non poteris immolare Pascha in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi,
6 sed in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi, immolabis Pascha vespere ad solis occasum, quando egressus es de Aegypto.
7 Et coques et comedes in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua.
8 Sex diebus comedes azyma et in die septimo, quia collecta est Domino Deo tuo, non facies opus.
9 Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die, qua falcem in segetem miseris,
10 et celebrabis diem festum Hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuae, quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui.
11 Et epulaberis coram Domino Deo tuo tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua et Levites, qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur tecum in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi;
12 et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies, quae praecepta sunt.
13 Sollemnitatem quoque Tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas;
14 et epulaberis in festivitate tua tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt.
15 Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco, quem elegerit Dominus, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum, erisque totus in laetitia.
16 Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit: in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus,
17 sed offeret unusquisque secundum quod habuerit, iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam dederit tibi.
18 Iudices et praefectos operum constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iudicio.
19 Non declinabis iudicium. Non accipies personam nec munera, quia munera excaecant oculos sapientum et mutant causas iustorum.
20 Iustitiam, iustitiam persequeris, ut vivas et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
21 Non plantabis tibi palum, omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui, quod feceris tibi.
22 Neque constitues lapidem, quem odit Dominus Deus tuus.

Liber Deuteronomii, Caput 17

1 Non immolabis Domino Deo tuo ovem et bovem, in quo est macula aut quippiam vitii, quia abominatio est Domino Deo tuo.
2 Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier, qui faciant, quod malum est in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius,
3 ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos, solem vel lunam vel omnem militiam caeli, quae non praecepi,
4 et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris, et abominatio haec facta est in Israel,
5 educes virum vel mulierem, qui hanc rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuae, et lapidibus obruentur.
6 In ore duorum aut trium testium peribit, qui interficietur; nemo occidatur uno contra se dicente testimonium.
7 Manus testium prima erit ad interficiendum eum, et manus reliqui populi extrema mittetur, ut auferas malum de medio tui.
8 Si intra portas tuas in litibus difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, plagam et plagam, surge et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus,
9 veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem, qui fuerit illo tempore; quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicii sententiam.
10 Et facies quodcumque dixerint tibi de loco, quem elegerit Dominus, et observabis, ut facias omnia quae docuerint te
11 iuxta mandatum, quod mandaverunt, et iuxta sententiam, quam dixerint tibi. Nec declinabis ad dexteram vel ad sinistram.
12 Qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, aut decreto iudicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israel;
13 cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.
14 Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris: “Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes”,
15 eum constitues super te regem, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus.
16 Tantummodo non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum, ut equitatus numerum augeat, praesertim cum Dominus praeceperit vobis, ut nequaquam amplius per hanc viam revertamini.
17 Neque habebit uxores plurimas, ne declinet cor eius, neque argenti et auri immensa pondera.
18 Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi exemplar legis huius in volumine accipiens illam a sacerdotibus leviticae tribus;
19 et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum. et custodire verba legis huius et praecepta ista et quae in lege praecepta sunt.
20 Nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet a mandatis in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii eius in medio Israel.

Liber Deuteronomii, Caput 18

1 Non habebunt sacerdotes le vitae, omnis tribus Levi, par tem et hereditatem cum reliquo Israel; de sacrificiis Domini et hereditate eius comedent
2 et nihil accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hereditas eorum, sicut locutus est illis.
3 Hoc erit ius sacerdotum a populo, ab his qui offerunt victimas: sive bovem sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum et duas maxillas ac ventriculum,
4 primitias frumenti, vini et olei et lanarum ex ovium tonsione.
5 Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet et ministret in nomine Domini ipse et filii eius in sempiternum.
6 Si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israel, in qua ut advena habitat, et voluerit venire desiderans locum, quem elegerit Dominus,
7 ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres eius levitae, qui stabunt ibi coram Domino.
8 Partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri, excepto eo, quod ex paterna ei successione debetur.
9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave, ne imitari velis abominationes illarum gentium.
10 Nec inveniatur in te, qui filium suum aut filiam traducat per ignem, aut qui sortes sciscitetur et observet nubes atque auguria, nec sit maleficus
11 nec incantator, nec qui pythones consulat nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem;
12 omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera expellet eos in introitu tuo.
13 Perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo.
14 Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt; tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.
15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis,
16 ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando contio congregata est, atque dixisti: “Ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar”.
17 Et ait Dominus mihi: “Bene omnia sunt locuti;
18 prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi.
19 Qui autem verba mea, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor exsistam.
20 Propheta autem qui, arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur”.
21 Quod si tacita cogitatione responderis: “Quomodo possum intellegere verbum, quod Dominus non est locutus?”,
22 hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit; et idcirco non timebis eum.

Liber Deuteronomii, Caput 19

1 Cum disperderit Dominus Deus tuus gentes, quarum ti bi traditurus est terram, et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in aedibus,
2 tres civitates separabis tibi in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem
3 sternens diligenter viam; et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides, ut habeat e vicino, qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere.
4 Haec erit lex homicidae fugientis, cuius vita servanda est: qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudiustertius nullum contra eum habuisse odium comprobatur,
5 sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet;
6 ne forsitan ultor sanguinis cordis calore stimulatus persequatur et apprehendat eum, si longior via fuerit, et percutiat eum, et moriatur, qui non est reus mortis, quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur.
7 Idcirco praecipio tibi, ut tres civitates aequalis inter se spatii dividas.
8 Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut iuravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est
9 вЂ” si tamen custodieris omne mandatum hoc et feceris, quae hodie praecipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore — addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis,
10 ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, nec sis sanguinis reus.
11 Si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus,
12 mittent seniores civitatis eius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu ultoris sanguinis, et morietur:
13 non misereberis eius et auferes innoxium sanguinem de Israel, ut bene sit tibi.
14 Non transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam acceperis in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam.
15 Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illius peccatum vel facinus fuerit; sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.
16 Si steterit testis mendax contra hominem accusans eum praevaricationis,
17 stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum, qui fuerint in diebus illis.
18 Cumque diligentissime perscrutantes iudices invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium,
19 reddent ei, sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui,
20 ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam ultra talia audeant facere in medio tui.
21 Non misereberis eius, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.

Liber Deuteronomii, Caput 20

1 Si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equita tus et currus et maiorem, quam tu habes, adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos, quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Aegypti.
2 Appropinquante autem iam proelio, stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populum:
3 “Audi, Israel: Vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis; non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere nec formidetis eos,
4 quia Dominus Deus vester incedit vobiscum et pro vobis contra adversarios vestros dimicabit, ut eruat vos de periculo”.
5 Praefecti quoque per singulas turmas, audiente exercitu, proclamabunt: “Quis est homo, qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet illam.
6 Quis est homo, qui plantavit vineam et necdum vindemiavit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo vindemiet illam.
7 Quis est homo, qui despondit uxorem et non accepit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam”.
8 His dictis, addent reliqua et loquentur ad populum: “Quis est homo formidulosus et corde pavido? Vadat et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est”.
9 Cumque praefecti finem loquendi ad populum fecerint, constituantur duces exercitus in capite populi.
10 Si quando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem;
11 si receperit et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, serviet tibi sub tributo.
12 Sin autem foedus inire noluerit et coeperit contra te bellum, oppugnabis eam.
13 Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne, quod in ea generis masculini est, in ore gladii
14 absque mulieribus et infantibus, iumentis et ceteris, quae in civitate sunt. Omnem praedam hanc diripies tibi et comedes de spoliis hostium tuorum, quae Dominus Deus tuus dederit tibi.
15 Sic facies cunctis civitatibus, quae a te procul valde sunt et non sunt de gentium istarum urbibus, quas in possessionem accepturus es.
16 De his autem civitatibus, quae dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere,
17 sed interficies in ore gladii, Hetthaeum videlicet et Amorraeum et Chananaeum, Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus,
18 ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum.
19 Quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis, ut expugnes eam, non immittes securim in arbores eius, de quibus vesci potes, nec succidas eas. Numquid homo est arbor campi, ut eam obsideas?
20 Si qua autem ligna non sunt pomifera, succide illa et exstrue machinas, donec capias civitatem, quae contra te dimicat.

Liber Deuteronomii, Caput 21

1 Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignoratur caedis reus,
2 egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum
3 et, quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quae non traxit iugum nec terram scidit vomere,
4 et ducent eam ad torrentem perennem, ubi numquam aratum est nec seminatum, et caedent apud eum cervices vitulae;
5 accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus, ut ministrent ei et benedicant in nomine eius, et ad verbum eorum omnis causa et omnis percussio iudicetur.
6 Et omnes maiores natu civitatis illius, qui prope interfectum sunt, lavabunt manus suas super vitulam, quae apud torrentem percussa est,
7 et dicent: “Manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem, nec oculi nostri viderunt;
8 propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti, Domine, et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel”. Et auferetur ab eis reatus sanguinis.
9 Tu autem removebis innocentem cruorem, cum feceris, quod rectum est in oculis Domini.
10 Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris
11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem,
12 introduces eam in domum tuam. Quae radet caesariem et circumcidet ungues
13 et deponet vestem captivitatis sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense; et postea intrabis ad eam sociaberisque illi, et erit uxor tua.
14 Sin autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam; nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam, quia humiliasti eam.
15 Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam et alteram odiosam, genuerintque ei liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus,
16 volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae,
17 sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de cunctis, quae habuerit, duplicia; iste est enim principium roboris eius, et huic debentur primogenita.
18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit,
19 apprehendent eum et ducent ad seniores civitatis suae et ad portam iudicii
20 dicentque ad eos: “Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comissationibus vacat et luxuriae atque conviviis potatorum”.
21 Lapidibus eum obruent viri civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israel audiens pertimescat.
22 Quando peccaverit homo, quod morte plectendum est, et occisum appenderis in patibulo,
23 non permanebit cadaver eius in ligno; sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo est, qui pendet in ligno; et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.

Liber Deuteronomii, Caput 22

1 Non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis, sed reduces fratri tuo;
2 si autem non est prope frater tuus nec nosti eum, duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat.
3 Similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne subtrahas te.
4 Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non subtrahes te, sed sublevabis cum eo.
5 Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Dominum Deum tuum est omnis, qui facit haec.
6 Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de filiis,
7 sed abire patieris matrem tenens filios, ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.
8 Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecto tuo per circuitum, ne adducas sanguinem super domum tuam et sis reus, labente aliquo in praeceps ruente.
9 Non seres vineam tuam altero semine, ne et sementis, quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.
10 Non arabis in bove simul et asino.
11 Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.
12 Funiculos facies per quattuor angulos pallii tui, quo operieris.
13 Si duxerit vir uxorem et intraverit ad eam et postea odio habuerit eam
14 imputaveritque ei obiciens ei nomen pessimum et dixerit: “Uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem”,
15 tollent pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis, qui in porta sunt,
16 et dicet pater: “Filiam meam dedi huic uxorem, quam, quia odit,
17 imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem; et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae”. Expandent vestimentum coram se nioribus civitatis.
18 Apprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum
19 condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabunt patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel; habebitque eam uxorem et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae.
20 Quod si verum est, quod obicit, et non est in puella inventa virginitas,
21 educent eam ad fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis eius, et morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui; et auferes malum de medio tui.
22 Si inventus fuerit vir dormiens cum uxore alterius, uterque morietur, id est adulter et adultera; et auferes malum de Israel.
23 Si puellam virginem desponsatam viro invenerit aliquis in civitate et concubuerit cum illa,
24 educetis utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruetis, et morientur: puella quia non clamavit, cum esset in civitate, vir quia humiliavit uxorem proximi sui; et auferes malum de medio tui.
25 Sin autem in agro reppererit vir puellam, quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum illa, ipse morietur solus;
26 puella nihil patietur nec est rea mortis, quoniam sicut vir consurgit contra fratrem suum et occidit eum, ita et puella perpessa est:
27 sola erat in agro, clamavit puella desponsata, et nullus affuit, qui liberaret eam.
28 Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum ea, et res ad iudicium venerit,
29 dabit, qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae.

Liber Deuteronomii, Caput 23

1 Non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operi mentum eius.
2 Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro, ecclesiam Domini.
3 Non ingredietur mamzer in ecclesiam Domini neque decima generatione.
4 Ammonites et Moabites etiam in decima generatione non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum,
5 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Phethor in Aramnaharaim, ut malediceret tibi;
6 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque tibi maledictionem eius in benedictionem, eo quod diligeret te.
7 Non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum.
8 Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra eius:
9 qui nati fuerint ex eis tertia generatione, intrabunt ecclesiam Domini.
10 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala.
11 Si fuerit apud te homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra et non revertetur,
12 priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum regredietur in castra.
13 Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae
14 gerens paxillum in balteo; cumque sederis foris, fodies foveam et egesta humo operies.
15 Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te.
16 Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit:
17 habitabit tecum in medio tui in loco, quem elegerit in una urbium tuarum, quae placuerit ei, nec contristes eum.
18 Non erit prostibulum sacrum de filiabus Israel, nec scortator sacer de filiis Israel.
19 Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
20 Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec alimenta nec quamlibet aliam rem,
21 sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.
22 Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere; quia requiret illud Dominus Deus tuus a te, et reputabitur tibi in peccatum.
23 Si nolueris polliceri, absque peccato eris;
24 quod autem egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore tuo locutus es.
25 Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum.
26 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas manu; falce autem non metes.

Liber Deuteronomii, Caput 24

1 Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, et non invene rit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, et scripserit libellum repudii dederitque in manu illius et dimiserit eam de domo sua,
2 cumque egressa alterius uxor facta fuerit,
3 et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua, vel mortuus fuerit,
4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia polluta est; hoc esset abominatio coram Domino. Ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.
5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae, sed vacabit liber domui suae, ut uno anno laetetur cum uxore sua.
6 Non accipies loco pignoris molam vel superiorem lapidem molarem, quia animam suam apposuit tibi.
7 Si deprehensus fuerit homo rapiens unum de fratribus suis de filiis Israel et, vendito eo, accipiens pretium, interficietur; et auferes malum de medio tui.
8 Observa diligenter, si incurras plagam leprae, quaecumque docuerint vos sacerdotes levitici generis; quod praecepi eis, implete sollicite.
9 Memento, quae fecerit Dominus Deus tuus Mariae in via, cum egrederemini de Aegypto.
10 Cum mutuam dabis proximo tuo rem aliquam, non ingredieris domum eius, ut pignus auferas,
11 sed stabis foris, et ille tibi pignus proferet, quod habuerit.
12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,
13 sed statim reddes ei ad solis occasum, ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi, et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo.
14 Non negabis mercedem indigentis et pauperis ex fratribus tuis sive advenis, qui tecum morantur in terra intra portas tuas,
15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et illud desiderat anima sua; ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.
16 Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.
17 Non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum.
18 Memento quod servieris in Aegypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde; idcirco praecipio tibi, ut facias hanc rem.
19 Quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas eum, sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.
20 Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris, ut colligas, sed relinques advenae, pupillo ac viduae.
21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos, sed cedent in usus advenae, pupilli ac viduae.
22 Memento quod et tu servieris in Aegypto; et idcirco praecipio tibi, ut facias hanc rem.

Liber Deuteronomii, Caput 25

1 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint iudices, quem iustum esse perspexerint, illi iustitiae palmam dabunt; quem impium, condemnabunt impietatis.
2 Sin autem iudex eum, qui peccavit, dignum viderit plagis, prosternet et coram se faciet verberari; pro mensura peccati erit et plagarum modus,
3 ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant, ne ultra percussus plagis multis et foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus.
4 Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.
5 Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque filio mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet foras alteri, sed accipiet eam frater eius uxorem et suscitabit semen fratris sui;
6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen eius ex Israel.
7 Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque: “Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel nec me in coniugium sumere”;
8 statimque accersiri eum facient et interrogabunt. Si responderit: “Nolo eam uxorem accipere”,
9 accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calceamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet: “Sic fit homini, qui non aedificat domum fratris sui”.
10 Et vocabitur nomen illius in Israel: “Domus discalceati”.
11 Si habuerint inter se iurgium viri, et unus contra alterum rixari coeperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miserit manum et apprehenderit verenda eius,
12 abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia.
13 Non habebis in sacculo tuo diversa pondera maius et minus;
14 nec erit in domo tua ephi maius et minus.
15 Pondus habebis iustum et verum, et ephi iustum et verum erit tibi, ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
16 Abominatur enim Dominus tuus eum, qui facit haec, et aversatur omnem iniustitiam.
17 Memento quae fecerit tibi Amalec in via, quando egrediebaris ex Aegypto;
18 quomodo occurrerit tibi et omnes extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum.
19 Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem a cunctis per circuitum inimicis tuis in terra, quam tibi daturus est, delebis nomen Amalec sub caelo: cave, ne obliviscaris!

Liber Deuteronomii, Caput 26,  versae 1-15

1 Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus ti bi daturus est possidendam, et obtinueris eam atque habitaveris in illa,
2 tolles primitias de cunctis frugibus agri, quas collegeris de terra tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et pones in cartallo pergesque ad locum, quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi habitet nomen eius,
3 accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: “Profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram, pro qua iuravit patribus nostris, ut daret eam nobis”.
4 Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua ponet ante altare Domini Dei tui,
5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Syrus vagus erat pater meus et descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero; crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitae multitudinis.
6 Afflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt imponentes onera gravissima.
7 Et clamavimus ad Dominum, Deum patrum nostrorum, qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias,
8 et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis,
9 et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram hanc lacte et melle manantem.
10 Et ecce nunc attuli primitias frugum terrae, quam dedisti mihi, Domine”. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui et adorato Domino Deo tuo.
11 Et epulaberis in omnibus bonis, quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae, tu et Levites et advena, qui tecum est.
12 Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno tertio, anno decimarum, et dederis Levitae et advenae et pupillo et viduae, ut comedant intra portas tuas et saturentur,
13 loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Abstuli, quod sanctificatum est, de domo mea et dedi illud Levitae et advenae, pupillo ac viduae, sicut iussisti mihi; non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii tui,
14 non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ex eis in qualibet immunditia nec expendi ex his quidquam mortuo: oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia, sicut praecepisti mihi.
15 Respice de habitaculo sancto tuo, de caelo, et benedic populo tuo Israel et terrae, quam dedisti nobis, sicut iurasti patribus nostris, terrae lacte et melle mananti”.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.