1 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius. |
2 Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius. |
3 Erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios, ct impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique metretae sex. |
4 Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum; porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: “ Quare non adoras Bel? ”. |
5 Qui respondens ait ei: “ Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis ”. |
6 Et dixit ad eum rex: “Non tibi videtur esse Bel vivens deus? An non vides, quanta comedat et bibat cotidie? ”. |
7 Et ait Daniel arridens: “ Ne erres, rex; iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus, neque comedit neque bibit aliquando ”. |
8 Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis: “ Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini; |
9 si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel ”. Et dixit Daniel regi: “ Fiat iuxta verbum tuum ”. |
10 Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus et parvulis et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Belis. |
11 Et dixerunt sacerdotes Belis: “ Ecce nos egredimur foras; et tu, rex, affer escas et vinum miscens pone et claude ostium et signa anulo tuo; |
12 et, cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel, qui mentitus est adversum nos ”. |
13 Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea. |
14 Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt. |
15 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt. |
16 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo; |
17 et ait rex: “ Salvane sunt signa, Daniel? ”. Qui respondit: “ Salva, rex ”. |
18 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: “ Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam ”. |
19 Et risit Daniel et tenuit regem, ne ingrederetur intro, et dixit: “ Ecce pavimentum; animadverte, cuius vestigia sunt haec ”. |
20 Et dixit rex: “ Video vestigia virorum et mulierum et infantium ”. Et iratus est rex. |
21 Tunc apprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum, et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur et consumebant, quae erant super mensam. |
22 Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate Danieli, qui subvertit eum et templum eius. |
23 Et erat draco magnus, et colebant eum Babylonii. |
24 Et dixit rex Danieli: “ Non potes dicere quia iste non sit deus vivens; adora ergo eum ”. |
25 Dixitque Daniel: “ Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens. |
26 Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste ”. Et ait rex: “ Do tibi ”. |
27 Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter; fecitque massas et dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptus est draco. Et dixit: “ Ecce quae colebatis ”. |
28 Cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt: “Iudaeus factus est rex; Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit ”. |
29 Et dixerunt, cum venissent ad regem: “ Trade nobis Danielem; alioquin interficiemus te et domum tuam ”. |
30 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et, necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. |
31 Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. |
32 Porro in lacu erant septem leones, et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves; et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. |
33 Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferret messoribus. |
34 Dixitque angelus Domini ad Abacuc: “ Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum ”. |
35 Et dixit Abacuc: “ Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio ”. |
36 Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. |
37 Et clamavit Abacuc dicens: “ Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus ”. |
38 Et ait Daniel: “Recordatus es enim mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te ”. |
39 Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo. |
40 Venit ergo rex die septima, ut lugeret Danielem; et venit ad lacum et introspexit, et ecce Daniel sedens. |
41 Et exclamavit rex voce magna dicens: “Magnus es, Domine, Deus Danielis, et non est alius praeter te ”. |
42 Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum; et devorati sunt in momento coram eo. |