Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Baruch, Caput 5

Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae
et indue te decore eius,
quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum.
Circumda te diploide iustitiae, quae a Deo est,
et impone mitram capiti tuo gloriae Aeterni.
Deus enim ostendet omni, quod sub caelo est,
splendorem tuum.
Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum:
Pax iustitiae et Gloria culturae Dei.
Surge, Ierusalem, et sta in excelso
et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos
a solis ortu usque ad occasum
verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei.
Exierunt enim abs te pedites abducti ab inimicis;
inducet autem illos ad te
portatos cum gloria sicut thronum regni;
constituit enim Deus humiliare
omnem montem excelsum et rupes perennes
et convalles implere ad aequalitatem terrae,
ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei.
Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatis
Israel ex praecepto Dei.
Praeibit enim Deus Israel cum laetitia
in lumine maiestatis suae,
cum misericordia et iustitia,
quae est ab ipso.
Lire la suite:Liber Baruch, Caput 6

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.