Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Prophetia Amos, Caput 5,  versae 21-27

21 “ Odi, proieci festivitates vestras
et non delector coetibus vestris.
22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata,
oblationes vestras non suscipiam
et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam.
23 Aufer a me tumultum carminum tuorum,
et canticum lyrarum tuarum non audiam.
24 Et affluat quasi aqua iudicium,
et iustitia quasi torrens perennis.
25 Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto
quadraginta annis, domus Israel?
26 Et portastis Saccut regem vestrum,
et Caivan, imagines vestras,
sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis.
27 Et migrare vos faciam trans Damascum ”,
dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.