Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Prophetia Amos, Caput 1

 Verba Amos, qui fuit in pastori bus de Thecua; quae vidit super Israel in diebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, duobus annis ante terraemotum.
Et dixit:
“ Dominus de Sion rugit
et de Ierusalem dat vocem suam;
et lugent pascua pastorum,
et exsiccatur vertex Carmeli ”.
Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Damasci
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad,
mittam ignem in domum Hazael,
et devorabit aedes Benadad;
conteram vectem Damasci
et disperdam habitatorem de Biceataven
et tenentem sceptrum de Betheden;
et transferetur populus Syriae Cir ”,
dicit Dominus.
Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Gazae
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod transtulerint captivitatem perfectam,
ut traderent eam in Edom,
mittam ignem in murum Gazae,
et devorabit aedes eius;
disperdam habitatorem de Azoto
et tenentem sceptrum de Ascalone;
convertam manum meam super Accaron,
et peribunt reliqui Philisthinorum ”,
dicit Dominus Deus.
Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Tyri
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom
et non sint recordati foederis fratrum,
10 mittam ignem in murum Tyri,
et devorabit aedes eius ”.
11 Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Edom
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum
et violaverit misericordiam eius
et tenuerit ultra furorem suum
et indignationem suam servaverit usque in finem,
12 mittam ignem in Theman,
et devorabit aedes Bosrae ”.
13 Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus filiorum Ammon
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod dissecuerint praegnantes Galaad
ad dilatandum terminum suum,
14 succendam ignem in muro Rabba,
et devorabit aedes eius in ululatu in die belli
et in turbine in die procellae;
15 et ibit rex eorum in captivitatem,
ipse et principes eius simul ”,
dicit Dominus.

Prophetia Amos, Caput 2

 Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Moab
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod incenderit ossa regis Edom
usque ad cinerem,
mittam ignem in Moab,
et devorabit aedes Carioth,
et morietur in tumultu Moab,
in clamore et voce tubae;
disperdam iudicem de medio eius
et omnes principes eius interficiam cum eo ”,
dicit Dominus.
Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Iudae
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod abiecerint legem Domini
et mandata eius non custodierint
C deceperunt enim eos idola sua,
post quae abierant patres eorum C
mittam ignem in Iudam,
et devorabit aedes Ierusalem ”.
Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Israel
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod vendiderint pro argento iustum
et pauperem pro calceamentis;
qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum
et viam humilium declinaverint,
et filius ac pater eius iverint ad puellam,
ut violarent nomen sanctum meum;
et super vestimentis pignoratis accubuerint
iuxta omne altare
et vinum damnatorum biberint
in domo Dei sui.
Ego autem exterminaveram
Amorraeum a facie eorum,
cuius altitudo sicut altitudo cedrorum,
et fortitudo quasi quercuum;
exterminaveram fructum eius desuper
et radices eius subter.
10 Ego ascendere vos feci
de terra Aegypti
et duxi vos in deserto
quadraginta annis,
ut possideretis terram Amorraei;
11 et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos.
Numquid non ita est, filii Israel?,
dicit Dominus.
12 Et propinastis nazaraeis vinum
et prophetis mandastis dicentes:
“Ne prophetetis”.
13 Ecce ego comprimam vos ad solum,
sicut comprimit plaustrum
onustum feno;
14 deerit fuga a veloce,
et fortis non firmabit virtutem suam,
et robustus non salvabit animam suam;
15 tenens arcum non stabit,
et velox pedibus suis non salvabitur;
ascensor equi non salvabit animam suam,
16 et fortissimus corde inter robustos
nudus fugiet in illa die ”,
dicit Dominus.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.