Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Actus Apostolorum, Caput 9,  versae 19-25

19 et, cum accepisset cibum, confortatus est.
Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot;
20 et continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei.
21 Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: “ Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc venerat, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? ”.
22 Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
23 Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Iudaei, ut eum interficerent;
24 notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent;
25 accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.