Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Actus Apostolorum, Caput 16,  versae 23-40

23 et, cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi, ut caute custodiret eos;
24 qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno.
25 Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia erant;
26 subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt.
27 Expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos.
28 Clamavit autem Paulus magna voce dicens: “ Nihil feceris tibi mali; universi enim hic sumus ”.
29 Petitoque lumine, intro cucurrit et tremefactus procidit Paulo et Silae;
30 et producens eos foras ait: “ Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? ”.
31 At illi dixerunt: “ Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua ”.
32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius.
33 Et tollens eos in illa hora noctis lavit eos a plagis, et baptizatus est ipse et omnes eius continuo;
34 cumque perduxisset eos in domum, apposuit mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo.
35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores dicentes: “ Dimitte homines illos! ”.
36 Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: “ Miserunt magistratus, ut dimittamini; nunc igitur exeuntes ite in pace ”.
37 Paulus autem dixit eis: “ Caesos nos publice, indemnatos, cum homines Romani essemus, miserunt in carcerem; et nunc occulte nos eiciunt? Non ita, sed veniant et ipsi nos educant ”.
38 Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent;
39 et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant, ut egrederentur urbem.
40 Exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et, visis fratribus, consolati sunt eos et profecti sunt.

Actus Apostolorum, Caput 17

Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Iudaeorum.
Secundum consuetudinem autem suam Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis
adaperiens et comprobans quia Christum oportebat pati et resurgere a mortuis, et: “ Hic est Christus, Iesus, quem ego annuntio vobis ”.
Et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus Graecis multitudo magna et mulieres nobiles non paucae.
Zelantes autem Iudaei assumentesque de foro viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem; et assistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum.
Et cum non invenissent eos, trahebant Iasonem et quosdam fratres ad politarchas clamantes: “ Qui orbem concitaverunt, isti et huc venerunt,
quos suscepit Iason; et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Iesum ”.
Concitaverunt autem plebem et politarchas audientes haec;
et accepto satis ab Iasone et a ceteris, dimiserunt eos.
10 Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam; qui cum advenissent, in synagogam Iudaeorum introierunt.
11 Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, cotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent.
12 Et multi quidem crediderunt ex eis et Graecarum mulierum honestarum et virorum non pauci.
13 Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae annuntiatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem.
14 Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare; Silas autem et Timotheus remanserunt ibi.
15 Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt usque Athenas; et accepto mandato ad Silam et Timotheum, ut quam celerrime venirent ad illum, profecti sunt.
16 Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, irritabatur spiritus eius in ipso videns idololatriae deditam civitatem.
17 Disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos, qui aderant.
18 Quidam autem ex Epicureis et Stoicis philosophi disserebant cum eo. Et quidam dicebant: “ Quid vult seminiverbius hic dicere? ”; alii vero: “ Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse ”, quia Iesum et resurrectionem evangelizabat.
19 Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt dicentes: “ Possumus scire quae est haec nova, quae a te dicitur, doctrina?
20 Mira enim quaedam infers auribus nostris; volumus ergo scire quidnam velint haec esse ”.
21 Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi.
22 Stans autem Paulus in medio Areopagi ait: “ Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video;
23 praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram, in qua scriptum erat: “Ignoto deo”. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.
24 Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat
25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia;
26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum,
27 quaerere Deum, si forte attrectent eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
28 In ipso enim vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt:
“Ipsius enim et genus sumus”.
29 Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi, sculpturae artis et cogitationis hominis, divinum esse simile.
30 Et tempora quidem ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique paenitentiam agant,
31 eo quod statuit diem, in qua iudicaturus est orbem in iustitia in viro, quem constituit, fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis ”.
32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: “ Audiemus te de hoc iterum ”.
33 Sic Paulus exivit de medio eorum.
34 Quidam vero viri adhaerentes ei crediderunt; in quibus et Dionysius Areopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis.

Actus Apostolorum, Caput 18

Post haec discedens ab Athe nis venit Corinthum.
Et in veniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma, accessit ad eos
et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriae artis.
Disputabat autem in synagoga per omne sabbatum suadebatque Iudaeis et Graecis.
Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum.
Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “ Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam ”.
Et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogae.
Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur.
Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: “ Noli timere, sed loquere et ne taceas,
10 quia ego sum tecum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate ”.
11 Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei.
12 Gallione autem proconsule Achaiae, insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
13 dicentes: “ Contra legem hic persuadet hominibus colere Deum ”.
14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudaeos: “ Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o Iudaei, merito vos sustinerem;
15 si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et lege vestra, vos ipsi videritis; iudex ego horum nolo esse ”.
16 Et minavit eos a tribunali.
17 Apprehendentes autem omnes Sosthenen, principem synagogae, percutiebant ante tribunal; et nihil horum Gallioni curae erat.
18 Paulus vero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in Cenchreis caput; habebat enim votum.
19 Deveneruntque Ephesum, et illos ibi reliquit; ipse vero ingressus synagogam disputabat cum Iudaeis.
20 Rogantibus autem eis, ut ampliore tempore maneret, non consensit,
21 sed valefaciens et dicens: “ Iterum revertar ad vos Deo volente ”, navigavit ab Epheso;
22 et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam.
23 Et facto ibi aliquanto tempore, profectus est perambulans ex ordine Galaticam regionem et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.
24 Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus natione, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis.
25 Hic erat catechizatus viam Domini; et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea, quae sunt de Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis.
26 Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga; quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei.
27 Cum autem vellet transire in Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis, ut susciperent eum; qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant per gratiam;
28 vehementer enim Iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Iesum.

Actus Apostolorum, Caput 19

Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos;
dixitque ad eos: “ Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? ”. At illi ad eum: “ Sed neque, si Spiritus Sanctus est, audivimus ”.
Ille vero ait: “ In quo ergo baptizati estis? ”. Qui dixerunt: “ In Ioannis baptismate ”.
Dixit autem Paulus: “ Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum ”.
His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu;
et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant.
Erant autem omnes viri fere duodecim.
Introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei.
Cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine, discedens ab eis segregavit discipulos, cotidie disputans in schola Tyranni.
10 Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudaei atque Graeci.
11 Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli,
12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicinctia, et recederent ab eis languores, et spiritus nequam egrederentur.
13 Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: “ Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat ”.
14 Erant autem cuiusdam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
15 Respondens autem spiritus nequam dixit eis: “ Iesum novi et Paulum scio; vos autem qui estis? ”.
16 Et insiliens homo in eos, in quo erat spiritus malus, dominatus amborum invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
17 Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque Graecis, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu.
18 Multique credentium veniebant confitentes et annuntiantes actus suos.
19 Multi autem ex his, qui fuerant curiosa sectati, conferentes libros combusserunt coram omnibus; et computaverunt pretia illorum et invenerunt argenti quinquaginta milia.
20 Ita fortiter verbum Domini crescebat et convalescebat.
21 His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Hierosolymam, dicens: “ Postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre ”.
22 Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
23 Facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via.
24 Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum;
25 quos congregans et eos, qui eiusmodi erant opifices, dixit: “ Viri, scitis quia de hoc artificio acquisitio est nobis;
26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
27 Non solum autem haec periclitatur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputari, et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia et orbis colit ”.
28 His auditis, repleti sunt ira et clamabant dicentes: “ Magna Diana Ephesiorum! ”;
29 et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
30 Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli;
31 quidam autem de Asiarchis, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes, ne se daret in theatrum.
32 Alii autem aliud clamabant; erat enim ecclesia confusa, et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
33 De turba autem instruxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudaeis; Alexander ergo, manu silentio postulato, volebat rationem reddere populo.
34 Quem ut cognoverunt Iudaeum esse, vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium: “ Magna Diana Ephesiorum ”.
35 Et cum sedasset scriba turbam, dixit: “ Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae et simulacri a Iove delapsi?
36 Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse et nihil temere agere.
37 Adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam nostram.
38 Quod si Demetrius et, qui cum eo sunt, artifices habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem.
39 Si quid autem ulterius quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.
40 Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae, cum nullus obnoxius sit, de quo non possimus reddere rationem concursus istius ”. Et cum haec dixisset, dimisit ecclesiam.

Actus Apostolorum, Caput 20

Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis et exhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam.
Cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam;
cumque fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam, habuitque consilium, ut reverteretur per Macedoniam.
Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.
Hi cum praecessissent, sustinebant nos Troade;
nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
Erant autem lampades copiosae in cenaculo, ubi eramus congregati;
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus.
10 Cum descendisset autem Paulus, incubuit super eum et complexus dixit: “ Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est! ”.
11 Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
12 Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime.
13 Nos autem praecedentes navi enavigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum; sic enim disposuerat volens ipse per terram iter facere.
14 Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen
15 et inde navigantes sequenti die pervenimus contra Chium et alia applicuimus Samum et sequenti venimus Miletum.
16 Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia; festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecosten faceret Hierosolymis.
17 A Mileto autem mittens Ephesum convocavit presbyteros ecclesiae.
18 Qui cum venissent ad eum, dixit eis: “ Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
19 serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et tentationibus, quae mihi acciderunt in insidiis Iudaeorum;
20 quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos,
21 testificans Iudaeis atque Graecis in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum.
22 Et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Ierusalem, quae in ea eventura sint mihi ignorans,
23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent.
24 Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei.
25 Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum;
26 quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium;
27 non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
28 Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
29 Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi;
30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abstrahant discipulos post se.
31 Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
32 Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus.
33 Argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi;
34 ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
35 Omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini Iesu, quoniam ipse dixit: “Beatius est magis dare quam accipere!” ”.
36 Et cum haec dixisset, positis genibus suis, cum omnibus illis oravit.
37 Magnus autem fletus factus est omnium; et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
38 dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.

Actus Apostolorum, Caput 21

Cum autem factum esset, ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara;
et cum invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus.
Cum paruissemus autem Cypro, et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum, ibi enim navis erat expositura onus.
Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem; qui Paulo dicebant per Spiritum, ne iret Hierosolymam.
Et explicitis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem; et positis genibus in litore orantes,
valefecimus invicem et ascendimus in navem; illi autem redierunt in sua.
Nos vero, navigatione explicita, a Tyro devenimus Ptolemaida et, salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.
Alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae, qui erat de septem, mansimus apud eum.
Huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes.
10 Et cum moraremur plures dies, supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus;
11 is cum venisset ad nos et tulisset zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: “ Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et tradent in manus gentium ”.
12 Quod cum audissemus, rogabamus nos et, qui loci illius erant, ne ipse ascenderet Ierusalem.
13 Tunc respondit Paulus: “ Quid facitis flentes et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu ”.
14 Et cum ei suadere non possemus, quievimus dicentes: “ Domini voluntas fiat! ”.
15 Post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierosolymam;
16 venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur, Mnasonem quendam Cyprium, antiquum discipulum.
17 Et cum venissemus Hierosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
18 Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt presbyteri.
19 Quos cum salutasset, narrabat per singula, quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius.
20 At illi cum audissent, glorificabant Deum dixeruntque ei: “ Vides, frater, quot milia sint in Iudaeis, qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis;
21 audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse omnes, qui per gentes sunt, Iudaeos, dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudines ambulare.
22 Quid ergo est? Utique audient te supervenisse.
23 Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quattuor votum habentes super se;
24 his assumptis, sanctifica te cum illis et impende pro illis, ut radant capita, et scient omnes quia, quae de te audierunt, nihil sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
25 De his autem, qui crediderunt, gentibus nos scripsimus iudicantes, ut abstineant ab idolothyto et sanguine et suffocato et fornicatione ”.
26 Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
27 Dum autem septem dies consummarentur, hi, qui de Asia erant, Iudaei cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem turbam et iniecerunt ei manus
28 clamantes: “ Viri Israelitae, adiuvate! Hic est homo, qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens, insuper et Graecos induxit in templum et polluit sanctum locum istum ”.
29 Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimabant quoniam in templum induxisset Paulus.
30 Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi, et apprehendentes Paulum trahebant eum extra templum, et statim clausae sunt ianuae.
31 Quaerentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Ierusalem,
32 qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decucurrit ad illos; qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum.
33 Tunc accedens tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset.
34 Alii autem aliud clamabant in turba; et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, iussit duci eum in castra.
35 Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim turbae;
36 sequebatur enim multitudo populi clamantes: “ Tolle eum! ”.
37 Et cum coepisset induci in castra, Paulus dicit tribuno: “ Si licet mihi loqui aliquid ad te? ”. Qui dixit: “ Graece nosti?
38 Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum? ”.
39 Et dixit Paulus: “ Ego homo sum quidem Iudaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps; rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum ”.
40 Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et, magno silentio facto, allocutus est Hebraea lingua dicens:

Actus Apostolorum, Caput 22

“ Viri fratres et patres, audi te a me, quam ad vos nunc reddo, rationem ”.
Cum audissent autem quia Hebraea lingua loquebatur ad illos, magis praestiterunt silentium. Et dixit:
“ Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie.
Qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omne concilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut adducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur.
Factum est autem, eunte me et appropinquante Damasco, circa mediam diem subito de caelo circumfulsit me lux copiosa;
et decidi in terram et audivi vocem dicentem mihi: “Saul, Saul, quid me persequeris?”.
Ego autem respondi: “Quis es, Domine?”. Dixitque ad me: “Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris”.
Et, qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius, qui loquebatur mecum.
10 Et dixi: “Quid faciam, Domine?”. Dominus autem dixit ad me: “Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quae statutum est tibi, ut faceres”.
11 Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus veni Damascum.
12 Ananias autem quidam vir religiosus secundum legem, testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis,
13 veniens ad me et astans dixit mihi: “Saul frater, respice!”. Et ego eadem hora respexi in eum.
14 At ille dixit: “Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius,
15 quia eris testis illi ad omnes homines eorum, quae vidisti et audisti.
16 Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius”.
17 Factum est autem, revertenti mihi in Ierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
18 et videre illum dicentem mihi: “Festina et exi velociter ex Ierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me”.
19 Et ego dixi: “Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos, qui credebant in te;
20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, et ipse astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum”.
21 Et dixit ad me: “Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te” ”.
22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes: “ Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere! ”.
23 Vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem,
24 iussit tribunus induci eum in castra dicens flagellis eum interrogari, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
25 Et cum astrinxissent eum loris, dixit astanti centurioni Paulus: “ Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? ”.
26 Quo audito, centurio accedens ad tribunum nuntiavit dicens: “ Quid acturus es? Hic enim homo Romanus est ”.
27 Accedens autem tribunus dixit illi: “ Dic mihi, tu Romanus es? ”. At ille dixit: “ Etiam ”.
28 Et respondit tribunus: “ Ego multa summa civitatem hanc consecutus sum ”. Et Paulus ait: “ Ego autem et natus sum ”.
29 Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum interrogaturi erant; tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia Romanus esset, et quia alligasset eum.
30 Postera autem die, volens scire diligenter qua ex causa accusaretur a Iudaeis, solvit eum et iussit principes sacerdotum convenire et omne concilium et producens Paulum statuit coram illis.

Actus Apostolorum, Caput 23

Intendens autem concilium Paulus ait: “ Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem ”.
Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os eius.
Tunc Paulus ad eum dixit: “ Percutiet te Deus, paries dealbate! Et tu sedes iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti? ”.
Et, qui astabant, dixerunt: “ Summum sacerdotem Dei maledicis?”.
Dixit autem Paulus: “ Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum; scriptum est enim: “Principem populi tui non maledices” ”.
Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamabat in concilio: “ Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor ”.
Et cum haec diceret, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos; et divisa est multitudo.
Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum; pharisaei autem utrumque confitentur.
Factus est autem clamor magnus; et surgentes scribae quidam partis pharisaeorum pugnabant dicentes: “ Nihil mali invenimus in homine isto: quod si spiritus locutus est ei aut angelus ”;
10 et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, ut raperent eum de medio eorum ac deducerent in castra.
11 Sequenti autem nocte, assistens ei Dominus ait: “ Constans esto! Sicut enim testificatus es, quae sunt de me, in Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari ”.
12 Facta autem die, faciebant concursum Iudaei et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros, donec occiderent Paulum.
13 Erant autem plus quam quadraginta, qui hanc coniurationem fecerant;
14 qui accedentes ad principes sacerdotum et seniores dixerunt: “ Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo; nos vero, priusquam appropiet, parati sumus interficere illum ”.
16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo.
17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait: “ Adulescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi ”.
18 Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum et ait: “ Vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi ”.
19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum et interrogabat: “ Quid est, quod habes indicare mihi? ”.
20 Ille autem dixit: “ Iudaei constituerunt rogare te, ut crastina die Paulum producas in concilium, quasi aliquid certius inquisiturum sit de illo.
21 Tu ergo ne credideris illis; insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta, qui se devoverunt non manducare neque bibere, donec interficiant eum; et nunc parati sunt exspectantes promissum tuum ”.
22 Tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens, ne cui eloqueretur quoniam “ haec nota mihi fecisti ”.
23 Et vocatis duobus centurionibus, dixit: “ Parate milites ducentos, ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta et lancearios ducentos, a tertia hora noctis,
24 et iumenta praeparate ”, ut imponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem,
25 scribens epistulam habentem formam hanc:
26 “ Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem.
27 Virum hunc comprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.
28 Volensque scire causam, propter quam accusabant illum, deduxi in concilium eorum;
29 quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen.
30 Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quae in virum pararentur, confestim misi ad te denuntians et accusatoribus, ut dicant adversum eum apud te ”.
31 Milites ergo, secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem;
32 et postera die, dimissis equitibus, ut abirent cum eo, reversi sunt ad castra.
33 Qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum.
34 Cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia:
35 “ Audiam te, inquit, cum et accusatores tui venerint ”; iussitque in praetorio Herodis custodiri eum.

Actus Apostolorum, Caput 24

Post quinque autem dies, descendit princeps sacerdo tum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum.
Et citato eo, coepit accusare Tertullus dicens: “ Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur genti huic per tuam providentiam,
semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.
Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.
Invenimus enim hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis, qui sunt in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum,
qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehendimus,
...
a quo poteris ipse diiudicans de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum ”.
Adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere.
10 Respondit autem Paulus, annuente sibi praeside dicere: “ Ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo de causa mea rationem reddam,
11 cum possis cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem,
12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate,
13 neque probare possunt tibi, de quibus nunc accusant me.
14 Confiteor autem hoc tibi, quod secundum viam, quam dicunt haeresim, sic deservio patrio Deo credens omnibus, quae secundum Legem sunt et in Prophetis scripta,
15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum.
16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.
17 Post annos autem plures, eleemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes;
18 in quibus invenerunt me purificatum in templo, non cum turba neque cum tumultu;
19 quidam autem ex Asia Iudaei, quos oportebat apud te praesto esse et accusare, si quid haberent adversum me;
20 aut hi ipsi dicant quid invenerint iniquitatis, cum starem in concilio,
21 nisi de una hac voce, qua clamavi inter eos stans: De resurrectione mortuorum ego iudicor hodie apud vos! ”.
22 Distulit autem illos Felix certissime sciens ea, quae de hac via sunt, dicens: “ Cum tribunus Lysias descenderit, cognoscam causam vestram ”,
23 iubens centurioni custodiri eum et habere mitigationem, nec quemquam prohibere de suis ministrare ei.
24 Post aliquot autem dies, adveniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum et audivit ab eo de fide, quae est in Christum Iesum.
25 Disputante autem illo de iustitia et continentia et de iudicio futuro, timefactus Felix respondit: “ Quod nunc attinet, vade; tempore autem opportuno accersiam te ”,
26 simul et sperans quia pecunia daretur sibi a Paulo; propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo.
27 Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Porcium Festum; volensque gratiam praestare Iudaeis, Felix reliquit Paulum vinctum.

Actus Apostolorum, Caput 25

Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea;
adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum, et rogabant eum
postulantes gratiam adversum eum, ut iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes, ut eum interficerent in via.
Festus igitur respondit servari Paulum in Caesarea, se autem maturius profecturum:
“ Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum ”.
Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream; et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci.
Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Hierosolyma descenderant, Iudaei, multas et graves causas obicientes, quas non poterant probare,
Paulo rationem reddente: “ Neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quidquam peccavi ”.
Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare, respondens Paulo dixit: “ Vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me? ”.
10 Dixit autem Paulus: “ Ad tribunal Caesaris sto, ubi me oportet iudicari. Iudaeis nihil nocui, sicut et tu melius nosti.
11 Si ergo iniuste egi et dignum morte aliquid feci, non recuso mori; si vero nihil est eorum, quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello! ”.
12 Tunc Festus cum consilio locutus respondit: “ Caesarem appellasti; ad Caesarem ibis ”.
13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Berenice descenderunt Caesaream et salutaverunt Festum.
14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo dicens: “ Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
15 de quo, cum essem Hierosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem;
16 ad quos respondi, quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem, priusquam is, qui accusatur, praesentes habeat accusatores locumque defendendi se ab accusatione accipiat.
17 Cum ergo huc convenissent, sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum;
18 de quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malis;
19 quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
20 Haesitans autem ego de huiusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis.
21 Paulo autem appellante, ut servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem ”.
22 Agrippa autem ad Festum: “ Volebam et ipse hominem audire! ”. “ Cras, inquit, audies eum ”.
23 Altera autem die, cum venisset Agrippa et Berenice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, et iubente Festo, adductus est Paulus.
24 Et dicit Festus: “ Agrippa rex et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis et hic, clamantes non oportere eum vivere amplius.
25 Ego vero comperi nihil dignum eum morte fecisse, ipso autem hoc appellante Augustum, iudicavi mittere.
26 De quo quid certum scribam domino, non habeo; propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te, rex Agrippa, ut, interrogatione facta, habeam quid scribam;
27 sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare ”.

Actus Apostolorum, Caput 26

Agrippa vero ad Paulum ait: “ Permittitur tibi loqui pro temetipso ”. Tunc Paulus, extenta manu, coepit rationem reddere:
“ De omnibus, quibus accusor a Iudaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie,
maxime te sciente omnia, quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones; propter quod, obsecro, patienter me audias.
Et quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea et in Hierosolymis, noverunt omnes Iudaei;
praescientes me ab initio, si velint testimonium perhibere, quoniam secundum diligentissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus.
Et nunc propter spem eius, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus,
in quam duodecim tribus nostrae cum perseverantia nocte ac die deservientes sperant devenire; de qua spe accusor a Iudaeis, rex!
Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere;
10 quod et feci Hierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur, detuli sententiam;
11 et per omnes synagogas frequenter puniens eos compellebam blasphemare, et abundantius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates.
12 In quibus, dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
13 die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulgens me lumen et eos, qui mecum simul ibant;
14 omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: “Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare”.
15 Ego autem dixi: “Quis es, Domine?”. Dominus autem dixit: “Ego sum Iesus, quem tu persequeris.
16 Sed exsurge et sta super pedes tuos; ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum, quae vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi,
17 eripiens te de populo et de gentibus, in quas ego mitto te
18 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae est in me”.
19 Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelestis visionis,
20 sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes.
21 Hac ex causa me Iudaei, cum essem in templo comprehensum, tentabant interficere.
22 Auxilium igitur assecutus a Deo usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae sunt locuti futura esse et Moyses:
23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum lumen annuntiaturus est populo et gentibus ”.
24 Sic autem eo rationem reddente, Festus magna voce dixit: “ Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt! ”.
25 At Paulus: “ Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba eloquor.
26 Scit enim de his rex, ad quem et audenter loquor; latere enim eum nihil horum arbitror, neque enim in angulo hoc gestum est.
27 Credis, rex Agrippa, Prophetis? Scio quia credis ”.
28 Agrippa autem ad Paulum: “ In modico suades me Christianum fieri! ”.
29 Et Paulus: “ Optarem apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos, qui audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his! ”.
30 Et exsurrexit rex et praeses et Berenice et qui assidebant eis;
31 et cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes: “ Nihil morte aut vinculis dignum quid facit homo iste ”.
32 Agrippa autem Festo dixit: “ Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem ”.

Actus Apostolorum, Caput 27

Ut autem iudicatum est na vigare nos in Italiam, tradiderunt et Paulum et quosdam alios vinctos centurioni nomine Iulio, cohortis Augustae.
Ascendentes autem navem Hadramyttenam, incipientem navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi;
sequenti autem die, devenimus Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere.
Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cypro, propterea quod essent venti contrarii;
et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes venimus Myram, quae est Lyciae.
Et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam.
Et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum, prohibente nos vento, subnavigavimus Cretae secundum Salmonem;
et vix iuxta eam navigantes venimus in locum quendam, qui vocatur Boni Portus, cui iuxta erat civitas Lasaea.
Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio, eo quod et ieiunium iam praeterisset, monebat Paulus
10 dicens eis: “ Viri, video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio ”.
11 Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat quam his, quae a Paulo dicebantur.
12 Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium enavigare inde, si quo modo possent devenientes Phoenicen hiemare, portum Cretae respicientem ad africum et ad caurum.
13 Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent, propius legebant Cretam.
14 Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur euroaquilo;
15 cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.
16 Insulam autem quandam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham,
17 qua sublata, adiutoriis utebantur accingentes navem; et timentes, ne in Syrtim inciderent, submisso vase, sic ferebantur.
18 Valide autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt
19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt.
20 Neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam auferebatur spes omnis salutis nostrae.
21 Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum dixit: “ Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam.
22 Et nunc suadeo vobis bono animo esse, nulla enim amissio animae erit ex vobis praeterquam navis;
23 astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cuius sum ego, cui et deservio,
24 dicens: “Ne timeas, Paule; Caesari te oportet assistere, et ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum”.
25 Propter quod bono animo estote, viri; credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
26 In insulam autem quandam oportet nos incidere ”.
27 Sed posteaquam quarta decima nox supervenit, cum ferremur in Hadria, circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem.
28 Qui submittentes bolidem invenerunt passus viginti; et pusillum inde separati et rursum submittentes invenerunt passus quindecim;
29 timentes autem, ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes ancoras quattuor optabant diem fieri.
30 Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum demisissent scapham in mare sub obtentu, quasi a prora inciperent ancoras extendere,
31 dixit Paulus centurioni et militibus: “ Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis ”.
32 Tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere.
33 Donec autem lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens: “ Quarta decima hodie die exspectantes ieiuni permanetis nihil accipientes;
34 propter quod rogo vos accipere cibum, hoc enim pro salute vestra est, quia nullius vestrum capillus de capite peribit ”.
35 Et cum haec dixisset et sumpsisset panem, gratias egit Deo in conspectu omnium et, cum fregisset, coepit manducare.
36 Animaequiores autem facti omnes et ipsi assumpserunt cibum.
37 Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex.
38 Et satiati cibo alleviabant navem iactantes triticum in mare.
39 Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant; sinum vero quendam considerabant habentem litus, in quem cogitabant, si possent, eicere navem.
40 Et cum ancoras abstulissent, committebant mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et, levato artemone, secundum flatum aurae tendebant ad litus.
41 Et cum incidissent in locum dithalassum, impegerunt navem; et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi fluctuum.
42 Militum autem consilium fuit, ut custodias occiderent, ne quis, cum enatasset, effugeret;
43 centurio autem volens servare Paulum prohibuit eos a consilio iussitque eos, qui possent natare, mittere se primos et ad terram exire
44 et ceteros, quosdam in tabulis, quosdam vero super ea, quae de navi essent; et sic factum est ut omnes evaderent ad terram.

Actus Apostolorum, Caput 28

Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita in sula vocatur.
Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis; accensa enim pyra, suscipiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus.
Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem, vipera, a calore cum processisset, invasit manum eius.
Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: “ Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit vivere ”.
Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est;
at illi exspectabant eum in tumorem convertendum aut subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se dicebant eum esse deum.
In locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii, qui nos suscipiens triduo benigne hospitio recepit.
Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere, ad quem Paulus intravit et, cum orasset et imposuisset ei manus, sanavit eum.
Quo facto, et ceteri, qui in insula habebant infirmitates, accedebant et curabantur;
10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus imposuerunt, quae necessaria erant.
11 Post menses autem tres, navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.
12 Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo;
13 inde solventes devenimus Rhegium. Et post unum diem, superveniente austro, secunda die venimus Puteolos,
14 ubi, inventis fratribus, rogati sumus manere apud eos dies septem; et sic venimus Romam.
15 Et inde cum audissent de nobis fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tres Tabernas; quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
16 Cum introissemus autem Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
17 Factum est autem, ut post tertium diem convocaret primos Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: “ Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum,
18 qui cum interrogationem de me habuissent, volebant dimittere, eo quod nulla causa esset mortis in me;
19 contradicentibus autem Iudaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum ”.
21 At illi dixerunt ad eum: “ Nos neque litteras accepimus de te a Iudaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum.
22 Rogamus autem a te audire quae sentis; nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur ”.
23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plures, quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex Lege Moysis et Prophetis a mane usque ad vesperam.
24 Et quidam credebant his, quae dicebantur, quidam vero non credebant;
25 cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: “ Bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres vestros
26 dicens:
“Vade ad populum istum et dic:
Auditu audietis et non intellegetis,
et videntes videbitis et non perspicietis.
27 Incrassatum est enim cor populi huius,
et auribus graviter audierunt
et oculos suos compresserunt,
ne forte videant oculis
et auribus audiant
et corde intellegant et convertantur,
et sanabo illos”.
28 Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, ipsi et audient.
29 Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem.
30 Mansit autem biennio toto in suo conducto; et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum,
31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione.
  

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.