Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Actus Apostolorum, Caput 11,  versae 19-26

19 Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum; nisi solis Iudaeis.
20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenaei, qui, cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos evangelizantes Dominum Iesum.
21 Et erat manus Domini cum eis; multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
22 Auditus est autem sermo in auribus ecclesiae, quae erat in Ierusalem, super istis, et miserunt Barnabam usque Antiochiam;
23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino,
24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est turba multa Domino.
25 Profectus est autem Tarsum, ut quaereret Saulum;
26 quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.