9 Postera autem die, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam sextam. |
10 Et cum esuriret, voluit gustare; parantibus autem eis, cecidit super eum mentis excessus, |
11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram, |
12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli. |
13 Et facta est vox ad eum: “ Surge, Petre, occide et manduca! ”. |
14 Ait autem Petrus: “ Nequaquam, Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum ”. |
15 Et vox iterum secundo ad eum: “ Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris ”. |
16 Hoc autem factum est per ter, et statim receptum est vas in caelum. |
17 Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad ianuam |
18 et, cum vocassent, interrogabant si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium. |
19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: “ Ecce viri tres quaerunt te; |
20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos ”. |