Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Actus Apostolorum, Caput 10,  versae 34-43

34 Aperiens autem Petrus os dixit: “ In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus,
35 sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi.
36 Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus.
37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes:
38 Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
39 Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum et Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno.
40 Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
41 non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis;
42 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.
43 Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum ”.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.