Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Actus Apostolorum, Caput 10,  versae 10-17

10 Et cum esuriret, voluit gustare; parantibus autem eis, cecidit super eum mentis excessus,
11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram,
12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli.
13 Et facta est vox ad eum: “ Surge, Petre, occide et manduca! ”.
14 Ait autem Petrus: “ Nequaquam, Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum ”.
15 Et vox iterum secundo ad eum: “ Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris ”.
16 Hoc autem factum est per ter, et statim receptum est vas in caelum.
17 Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad ianuam

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.