17 Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis et ait: “ Video ego globum ”. Dixitque Ioram: “ Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: “Rectene sunt omnia?” ”. |
18 Abiit igitur, qui ascenderat equum in occursum eius, et ait: “ Haec dicit rex: Pacatane sunt omnia? ”. Dixitque ei Iehu: “ Quid tibi et paci? Transi et sequere me ”. Nuntiavit quoque speculator dicens: “ Venit nuntius ad eos et non revertitur ”. |
19 Misit etiam equitem secundum; venitque ad eos et ait: “ Haec dicit rex: Num pax est? ”. Et ait Iehu: “ Quid tibi et paci? Transi et sequere me ”. |
20 Nuntiavit autem speculator dicens: “ Venit usque ad eos et non revertitur. Est autem incessus quasi incessus Iehu filii Namsi; praeceps enim graditur ”. |